interposuerat et querellas de iniquitate decretorum et quam non ex aequo disceptatum apud Caecilium foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum ab omnibus esset.has notas irritati eius animi conlegit senatus; ceterum alia excusanti iuveni, alia recipienti futura ita,ut maxime vellet senatus, responderi placuit, nihil patrem eius neque rectius nec magis quod ex voluntate senatus esset, fecisse, quam quod, utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satisfieri voluisset Romanis.multa et dissimulare et oblivisci et pati praeterita senatum posse, et credere etiam, Demetrio credendum esse:obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse,honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut, si quid minus factum sit, quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum praetermissarum fiat. velle etiam sentire Philippum, integra omnia sibi cum populo Romano Demetri filii beneficio esse.haec, quae augendae amplitudinis eius causa facta erant, extemplo in invidiam, mox etiam in perniciem adulescenti verterunt.Lacedaemonii deinde introducti sunt. multae et parvulae disceptationes iactabantur; sed, quae maxime rem continerent, erant, utrum restituerentur, quos Achaei damnaverant, necne, inique an iure occidissent,quos occiderant, vertebatur, et, utrum manerent in Achaico concilio Lacedaemonii, an, ut ante fuerat, secretum eius unius in Peloponneso civitatis ius esset.restitui iudiciaque facta tolli placuit, Lacedaemonem manere in Achaico concilio, scribique id decretum et consignari a Lacedaemoniis et Achaeis.legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus, iussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. nam ibi quoque et ex veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat a concilio Achaico.cuius belli et causas et ordinem si expromere velim, inmemor sim propositi, quo statui non ultra adtingere externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus:eventus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur ad praeoccupandam Coronen, quam hostes petebant, profectus atque ibi in valle iniqua cum equitibus paucis obpressus.ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt; sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit.quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin exanimaretur, septuaginta annos iam natus et diutino morbo,ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum adtenuatis.iacentem hostes superfusi obpresserunt; cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum adtollunt reficiuntque et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes;pars nuntios Messenen praemittunt, debellatum esse, Philopoemenem captum adduci.primum adeo incredibilis visa res, ut non pro vano modo, sed vix pro sano nuntius audiretur. deinde ut super alium alius idem omnes adfirmantes veniebant, tandem facta fides;et priusquam adpropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes simul liberi ac servi, pueri quoque cum feminis, effunduntur. itaque clauserat portam turba, dum pro se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, vix pro comperta tantam rem habiturus videretur.aegre submoventes obvios intrare portam, qui adducebant Philopoemenem, potuerunt. aeque conferta turba iter reliquum clauserat;et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viae erat, compleverunt et, ut eo adduceretur in conspectum populi, una voce omnes exposcebant.magistratus et principes veriti, ne quem motum misericordia praesentis tanti viri faceret, cum alios verecundia pristinae maiestatis conlatae praesenti fortunae, alios recordatio ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu eum statuerunt, deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt dicente praetore Dinocrate,esse, quae pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus vellent. inde abducto eo in curiam et senatu vocato consultari coeptum.iam invesperascebat, et non modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant.obstupuerant ad magnitudinem pristinae eius fortunae virtutisque, et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant nec cuiquam uni custodiam eius satis credebant.admonent deinde quidam esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato saeptum. eo vinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur, machina superinpositum est.