Cato atria duo, Maenium et Titium, in lautumiis et quattor tabernas in publicum emit, basilicamque ibi fecit, quae Porcia adpellata est. et vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt.quas locationes cum senatus precibus et lacrimis victus publicanorum induci et de integro locari iussisset, censores edicto submotis ab hasta, qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paululum inminutis pretiis locaverunt.nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium , cui acerbitas ea adsignabantur, per omnem vitam exercuerunt.eodem anno coloniae duae, Potentia in Picenum, Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt. sena iugera in singulos data. diviserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tres viri, Q. Fabius Labeo et M. et Q. Fulvii , Flaccus et Nobilior.consules eius anni nec domi nec militiae memorabile quicquam egerunt.in insequentem annum crearunt consules M. Claudium Marcellum Q. Fabium Labeonem . M. Claudius Q. Fabius idibus Martiis, quo die consulatum inierunt, de provinciis suis praetorumque rettulerunt.praetores creati erant C. Valerius flamen Dialis, qui et priore anno petierat, et Sp. Postumius Albinus et P. Cornelius Sisenna L. Pupius L. Iulius Cn. Sicinius .consulibus Ligures cum iisdem exercitibus, quos P. Claudius et L. Porcius habuerant, provincia decreta est.Hispaniae extra sortem prioris anni praetoribus cum suis exercitibus servatae. praetores ita sortiri iussi, uti flamini Diali utique altera iuris dicendi Romae provincia esset; peregrinam est sortitus.Sisennae Cornelio urbana, Sp. Postumio Sicilia , L. Pupio Apulia , L. Iulio Gallia , Cn. Sicinio Sardinia evenit. L. Iulius maturare est iussus.Galli Transalpini per saltus ignotae antea viae, ut ante dictum est, in Italiam transgressi oppidum in agro, qui nunc est Aquileiensis, aedificabant.id eos ut prohiberet, quod eius sine bello posset, praetori mandatum est; si armis prohibendi essent, consules certiores faceret; ex his placere alterum adversus Gallos ducere legiones.extremo prioris anni comitia auguris creandi habita erant in demortui Cn. Corneli Lentuli locum; creatus erat Sp. Postumius Albinus .huius principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus; pontifex maximus est creatus C. Servilius Geminus .P. Licini funeris causa visceratio data et gladiatores centum viginti pugnarunt et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum.in quo cum toto foro triclinia strata essent, tempestas cum magnis procellis coorta coegit plerosque tabernacula statuere in foro;eadem paulo post, cum undique disserenasset, sublata, defunctosque vulgo ferebant, quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui.hac religione levatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluvisset in area Vulcani; et per decemviros supplicatio indicta erat eius prodigii expiandi causa.priusquam consules in provincias proficiscerentur, legationes transmarinas in senatum introduxerunt. nec umquam ante tantum regionis eius hominum Romae fuerat.nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam adcolunt, vulgata est, crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri,pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim—gravis enim adcola omnibus erat—Romam aut ad spem levandae iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt.et ab Eumene rege legatio cum fratre eius Athenaeo venit ad querendum, simul quod non deducerentur ex Thracia praesidia, simul quod in Bithyniam Prusiae bellum adversus Eumenem gerenti auxilia missa forent.respondendum ad omnia iuveni tum admodum Demetrio erat. cum haud facile esset aut ea, quae obicerentur, aut quae adversus ea dicenda erant, memoria complecti—nec enim multa solum, sed etiam pleraque oppido quam parva erant, de controversia finium, de hominibus raptis pecoribusque abactis, de iure aut dicto per libidinem aut non dicto, de rebus per vim aut per gratiam iudicatis—,nihil horum neque Demetrium docere dilucide nec se satis liquido discere ab eo senatus cum cerneret posse, simul et tirocinio et perturbatione iuvenis moveretur, quaeri iussit ab eo, ecquem de his rebus commentarium a patre accepisset.cum respondisset accepisse se, nihil prius nec potius visum est quam regis ipsius de singulis responsa accipere. librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse recitaret permiserunt.erant autem de singulis rebus in breve coactae causae, ut alia fecisse se secundum decreta legatorum diceret, alia non per se stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent.