multos, qui aut citati non adfuerant aut vades deseruerant, in ea regione Italiae latentes partim noxios iudicavit, partim comprehensos Romam ad senatum misit. in carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt.in Hispania ulteriore fractis proximo bello Lusitanis quietae res fuerant; in citeriore A. Terentius in Suessetanis oppidum Corbionem vineis et operibus expugnavit, captivos vendidit; quieta deinde hiberna et citerior provincia habuit.veteres praetores C. Calpurnius Piso et L. Quinctius Romam redierunt. utrique magno patrum consensu triumphus est decretus.prior C. Calpurnius de Lusitanis et Celtiberis triumphavit; coronas aureas tulit octoginta tres et duodecim milia pondo argenti.paucos post dies L. Quinctius Crispinus ex iisdem Lusitanis Celtiberisque triumphavit; tantundem auri atque argenti in eo triumpho translatum. censores M. Porcius et L. Valerius metu mixta expectatione senatum legerunt;septem moverunt senatu, ex quibus unum insignem et nobilitate et honoribus, L. Quinctium Flamininum consularem.patrum memoria institutum fertur, ut censores motis [e] senatu adscriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae orationes exstant in eos, quos aut senatorio loco movit, aut quibus equos ademit;longe gravissima in L. Quinctium oratio est, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retinere L. Quinctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius , si tum censor esset, potuisset.inter cetera obiecit ei, Philippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam provinciam spe ingentium donorum perductum.eum puerum, per lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli persaepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret.forte epulantibus iis, cum iam vino incaluissent, nuntiatum in convivio esse, nobilem Boium cum liberis transfugam venisse; convenire consulem velle, ut ab eo fidem praesens acciperet.introductum in tabernaculum per interpretem adloqui consulem coepisse. inter cuius sermonem Quinctius scorto “vis tu” inquit, “quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, iam hunc Gallum morientem videre?” et cum is vixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, inploranti latus transfodisse.Valerius Antias, ut qui nec orationem Catonis legisset et fabulae tantum sine auctore editae credidisset, aliud argumentum, simile tamen et libidine et crudelitate, peragit.Placentiae famosam mulierem, cuius amore deperiret, in convivium accersitam scribit. ibi iactantem sese scorto inter cetera rettulisse, quam acriter quaestiones exercuisset, et quam multos capitis damnatos in vinculis haberet, quos securi percussurus esset.tum illam infra eum adcubantem negasse umquam vidisse quemquam securi ferientem, et pervelle id videre. hic indulgentem amatorem unum ex illis miseris adtrahi iussum securi percussisse.facinus, sive eo modo, quo censor obiecit, sive, ut Valerius tradit, commissum est, saevum atque atrox, inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanamvictimam esse et cruore mensam respersam! in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur, ut, si id factum negaret ceteraque, quae obiecisset, sponsione defenderet sese; sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, cum ipse vino et Venere amens sanguine hominis in convivio lusisset?in equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiageni ademptus equus. in censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit.ornamenta et vestem muliebrem et vehicula, quae pluris quam quindecim milium aeris essent, deciens pluris in censum referre iuratores iussi;item mancipia minora annis viginti, quae post proximum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo venissent, uti ea quoque deciens tanto pluris, quam quanti essent, aestimarentur, et his rebus omnibus terni in milia aeris adtribuerentur.aquam publicam omnem in privatum aedificium aut agrum fluentem ademerunt et, quae in loca publica inaedificata inmolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt.opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt.et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per Formianum montem,