patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fulvio ageret, ne inpedimento esset, quo minus comitia praetoris in locum C. Decimi subrogandi e lege haberentur.agenti consuli ex senatus consulto respondit Flaccus, nihil, quod se indignum esset, facturum. medio responso ad voluntatem interpretantibus fecerat spem cessurum patrum auctoritati esse;comitiis acrius etiam quam ante petebat criminando extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non adpareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum.consul cum et pertinaciam petentis crescere et favorem populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum vocavit. censuerunt frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum nihil movisset, ad populum cum Flacco agendum.contione advocata cum egisset consul, ne tum quidem de sententia motus gratias populo Romano egit, quod tanto studio, quotienscumque declarandae voluntatis potestas facta esset, praetorem se voluisset facere;ea sibi studia civium suorum destituere non esse in animo. haec vero tam obstinata vox tantum ei favorem accendit, ut haud dubius praetor esset, si consul accipere nomen vellet.ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, donec senatus a consule est habitus decretumque, quoniam praetoris subrogandi comitia ne legibus fierent,pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum inpedirent, senatum censere satis praetorum esse;P. Cornelius utramque in urbe iurisdictionem haberet Apollinique ludos faceret.his comitiis prudentia et virtute senatus sublatis alia maioris certaminis, quo et maiore de re et inter plures potentioresque viros, sunt exorta.censuram summa contentione petebant L. Valerius Flaccus P. et L. Scipiones Cn. Manlius Vulso L. Furius Purpurio ,patricii, plebeii autem, M. Porcius Cato M. Fulvius Nobilior Ti. et M. Sempronii , Longus et Tuditanus. sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat.in hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit, ut, quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit;urbanas rusticasque res pariter callebat. ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia alios, gloria militaris provexit; huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcumque ageret:in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis; idem postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator; idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus;nec is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet, vivit immo vigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis.orationes et pro se multae et pro aliis et in alios: nam non solum accusando, sed etiam causam dicendo fatigavit inimicos.simultates nimio plures et exercuerunt eum et ipse exercuit eas, nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas an ille agitaverit nobilitatem.asperi procul dubio animi et linguae acerbae et inmodice liberae fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae, divitiarum.in parsimonia, in patientia laboris et periculi, ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem,quae solvit omnia, fregerit, qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro se oraverit scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit iudicium.hunc, sicut omni vita, tum prensantem premebat nobilitas; coierantque praeter L. Flaccum , qui collega in consulatu fuerat,candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido expectabant.etenim tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent, criminando.et simul L. Valerio subfragabatur: illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse. his accensi homines adversa nobilitate non M. Porcium modo censorem fecerunt, sed collegam ei C. Valerium Flaccum adiecerunt.secundum comitia censorum consules praetoresque in provincias profecti praeter Q. Naevium , quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quaestiones veneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius visum erat, tenuerunt.si Antiati Valerio credere libet, ad duo milia hominum damnavit. et L. Postumius praetor, cui Tarentum provincia evenerat, magnas pastorum coniurationes vindicavit et reliquias Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est.