scio ego, Ap. Claudi , hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios neque liberae gentis esse, sed vere severum disceptantium apud dominos.nam si non vana illa vox praeconis fuit. qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex aequo observatur, cur ego quid Capua capta feceritis Romani non quaero, vos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello victis fecerimus? interfecti aliqui sunt;finge a nobis; quid? vos senatores Campanos securi non percussistis?muros diruimus; vos non muros tantum, sed urbem agrosque ademistis.specie, inquis, aequum est foedus;est. sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor; sed oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, modo ne in aequo hostes vestri nostrique apud vos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint,nam, ut in aequo essent, nos fecimus, cum leges iis nostras dedimus, cum, ut, Achaici concilii essent, effecimus. parum est victis, quod victoribus satis est; plus postulant hostes, quam socii habent.quae iure iurando, quae monumentis litterarum in lapide insculptis in aeternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant.veremur quidem vos, Romani, et, si ita vultis, etiam timemus; sed plus et veremur et timemus deos inmortales.’cum adsensu maximae partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate magistratus censebant, ut facile adpareret molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse.tum Appius suadere se magnopere Achaeis dixit, ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inviti et coacti facerent.haec vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit imperata recusandi, id modo petierunt, ut Romani, quae viderentur;de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos religione obstringerent irrita ea, quae iure iurando sanxissent, faciendi. damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quae nuper facta erat, sublata est.Romae principio eius anni, cum de provinciis consulum et praetorum actum est, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti.praetores C. Decimius Flavus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter cives et peregrinos sortiti sunt,C. Sempronius Blaesus Siciliam, Q. Naevius Matho Sardiniam et ut idem quaereret de veneficiis, A. Terentius Varro Hispaniam citeriorem P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem.de iis duabus provinciis legati per id fere tempus L. Iuventius Thalna et T. Quinctilius Varus venerunt,qui quantum bellum iam profligatum in Hispania esset senatu edocto postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis inmortalibus haberetur honos et ut praetoribus exercitum deportare liceret.supplicatio in biduum decreta est; de legionibus deportandis, cum de consulum praetorumque exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt.paucos post dies consulibus in Ligures binae legiones, quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretae sunt.de Hispaniensibus exercitibus magna contentio fuit inter novos praetores et amicos absentium, Calpurni Quinctique.utraque causa tribunos plebis, utraque consulem habebat. hi se intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant; illi, si haec intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros.victa postremo absentium gratia est, et senatus consultum factum, ut praetores quattuor milia peditum Romanorum scriberent, trecentos equites, et quinque milia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent.cum eos in legiones quattuor discripsissent, quo plus quam quina milia peditum, treceni equites in singulis legionibus essent, dimitterent, eos primum,qui emerita stipendia haberent, deinde ut cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in proelio uis essent.hac sedata contentione alia subinde C. Decimi praetoris morte exorta est.Cn. Sicinius et L. Pupius , qui aediles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus —is, quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione—petebant; certamenque ei cum flamine erat.et postquam primo aequare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse,quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque capere posset nec gerere; pars legibus eum solvi aequum censere, ut quem vellet praetorem creandi populo potestas fieret.L. Porcius consul primo in ea sententia esse,ne nomen eius acciperet, deinde, ut ex auctoritate autoritate senatus idem faceret, convocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberae civitati aedilis curulis designatus praeturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis videretur, in animo esse e lege comitia habere.