atrox in principio proelium fuit et Hispanis recenti victoria ferocibus et insueta ignominia milite Romano accenso.acerrime media acies, duae fortissimae legiones, dimicabant; quas cum aliter moveri loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et usque plures confertioresque medios urgebant.ibi postquam laborare aciem Calpurnius praetor vidit, T. Quinctilium Varum et L. Iuventium Thalnam legatos ad singulas legiones adhortandas propere mittit;docere et monere iubet in illis spem omnem vincendi et retinendae Hispaniae esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam unquam visurum.ipse cum equitibus duarum legionum paullum circumvectus in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit.Quinctius cum suis equitibus alterum hostium latus invadit. sed longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ante alios:nam et primus hostem percussit et ita se inmiscuit mediis, ut vix, utrius partis esset, nosci posset;et equites praetoris eximia virtute et equitum pedites accensi sunt. pudor movit primos centuriones, qui inter tela hostium praetorem conspexerunt. itaque urgere signiferos pro se quisque, iubere inferre signa et confestim militem sequi.renovatur ab omnibus clamor, inpetus fit velut ex superiore loco. haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt.fugientes in castra equites persecuti sunt et permixti turbae hostium intra vallum penetraverunt, ubi ab relictis in praesidio castrorum proelium instauratum;coactique sunt Romani equites descendere ex equis. dimicantibus iis legio quinta supervenit, deinde, ut quaeque potuerant, copiae adfluebant.caeduntur passim Hispani per tota castra, nec plus quam quattuor milia hominum effugerunt. inde tria milia fere, qui arma retinuerant, montem propinquum ceperunt, mille semermes maxime per agros palati sunt.supra triginta quinque milia hostium fuerant, ex quibus tam exigua pars pugnae superfuit.signa capta centum triginta duo. Romani sociique paulo plus sexcenti et provincialium auxiliorum centum quinquaginta ferme ceciderunt.tribuni militum quinque amissi et pauci equites Romani cruentae maxime victoriae speciem fecerunt, in castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt.pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse.Quinctius alter praetor suos equites catellis ac fibulis donavit. donati et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime qui mediam aciem tenuerunt.consules dilectibus aliisque, quae Romae agendae erant, peractis rebus in Ligures provinciam exercitum duxerunt.Sempronius a Pisis profectus in Apuanos Ligures vastando agros urendoque vicos et castella eorum aperuit saltum usque ad fluvium Macram et Lunae portum.hostes montem, antiquam sedem maiorum suorum, ceperunt, et inde superata locorum iniquitate proelio deiecti sunt.et Appius Claudius felicitatem virtutemque collegae in Liguribus Ingaunis aequavit secundis aliquot proeliis. sex praeterea oppida eorum expugnavit, multa milia hominum in iis cepit, belli auctores tres et quadraginta securi percussit.iam comitiorum adpetebat tempus. prior tamen Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi obtigerat, Romam venit,quia P. Claudius frater eius consulatum petebat, competitores habebat patricios L. Aemilium Q. Fabium Ser. Sulpicium Galbam , veteres candidatos, et ab repulsis eo magis debitum, quia primo negatus erat, honorem repetentes.etiam quia plus quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat.plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn. Baebius Tamphilus ; et hi repulsis in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati.Claudius ex omnibus unus novus candidatus erat. opinione hominum haud dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius Licinus .sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro volitando, clamitantibus adversariis et maiore parte senatus,meminisse eum debere se prius consulem populi Romani quam fratrem P. Claudi esse; quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum spectatorem comitiorum se praeberet?—coerceri tamen ab effuso studio nequiit.magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, donec pervicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem traheret.