Macedonum civitates, quas regni mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes, tamquam ad Antiochum spoliandum me venit et, si diis placet, decem legatorum decretum calumniae inpudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest;disertissime enim planissimeque in eo scriptum est Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari. ubi tandem Aenus et Maronea et Thraciae civitates adscriptae sunt? quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud vos, tamquam ab illis impetraverit, obtinebit?quo in numero me apud vos esse velitis, refert. si tamquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite, ut coepistis, facere; sin aliquis est respectus mei ut socii atque amici regis, deprecor, ne me tanta iniuria dignum iudicetis.” movit aliquantum oratio regis legatos. itaque medio responso rem suspenderunt: si decem legatorum decreto Eumeni datae civitates eae essent, nihil se mutare;si Philippus bello cepisset eas, praemium victoriae iure belli habiturum; si neutrum eorum foret, cognitionem placere senatui reservari et, ut omnia in integro manerent, praesidia, quae in iis urbibus sint, deduci.hae causae maxime animum Philippi alienaverunt ab Romanis, ut non a Perseo filio eius novis causis motum, sed ob has a patre bellum relictum filio videri possit. Romae nülla Macedonici belli suspicio erat.L. Manlius proconsul ex Hispania redierat. cui postulanti ab senatu in aede Bellonae triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat,exemplum obstabat, quod ita comparatum more maiorum erat, ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori. medius tamen honos Manlio habitus, ut ovans urbem iniret.tulit coronas aureas quinquaginta duas, auri praeterea pondo centum triginta duo,argenti sedecim milia trecenta, et pronuntiavit in senatu decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium quaestorem advehere; id quoque se in aerarium delaturum.magnus motus servilis eo anno in Apulia fuit. Tarentum provinciam L. Postumius praetor habebat.is de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quaestionem severe exercuit. ad septem milia hominum condemnavit; multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium.consules, diu retenti ad urbem dilectibus, tandem in provincias profecti sunt.eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius , cum primo vere ex hibernis copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam, ubi hostium castra erant, progressi sunt communi animo consilioque parati rem gerere.haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt.in eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae pro hoste fuere. duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt.non institere perculsis hostes. praetores Romani, ne postero die castra obpugnarentur, silentio proximae noctis tacito signo exercitum abduxerunt.luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt vacuaque praeter spem castra ingressi, quae relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt regressique in castra sua paucos dies quieti in stativis manserunt.Romanorum sociorumque in proelio fugaque ad quinque milia occisa, quorum se spoliis hostes armarunt. inde ad Tagum flumen profecti sunt.praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore adversae pugnae militum animis consumpserunt.ubi satis placuere vires, et iam miles quoque ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat, profecti, duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt castra.inde tertia vigilia sublatis signis quadrato agmine principio lucis ad Tagi ripam pervenerunt.trans fluvium in colle hostium castra erant. extemplo, qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, laeva Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste, dum miratur subitum adventum consultatque, qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset.interim Romani inpedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moveri videbant hostem, nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt.in medio locatae quinta Calpurni legio et octava Quincti; id robur toto exercitu erat. campum apertum usque ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt.