civitates Thessalorum et Perrhaeborum et Magnetum et cum Amynandro Athamanum gentem in eadem causa qua Aetolos fuisse;Antiocho rege pulso occupatum obpugnandis Aetolicis urbibus consulem ad recipiendas eas civitates Philippum misisse;armis subactos parere. senatus ne quid absente rege statueret, legatos ad eas controversias disceptandas misit Q. Caecilium Metellum M. Baebium Tamphilum Ti. Sempronium .quorum sub adventum ad Thessalica Tempe omnibus iis civitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est.ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus consedissent,pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio acerbius leniusve egerunt.in controversiam autem veniebant Philippopolis, Tricca, Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida,utrum Thessalorum iuris, cum vi ademptae possessaeque ab Aetolis forent—nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat—,an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent: ita enim Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, si voluntate, non si vi atque armis coacti cum Aetolis essent.eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum Magnetumque oppidis fuit: omnium enim iura possidendo per occasiones Aetoli miscuerant.ad haec, quae disceptationis erant, querellae Thessalorum adiectae, quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac deserta redditurus esset:nam praeter belli casibus amissos quingentos principes iuventutis in Macedoniam abduxisse et opera eorum in servilibus abuti ministeriis, et quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut redderet curasse.Thebas Phthias unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis, quaestuosum et frugiferum; ibi navibus onerariis comparatis regem, quae praeter Thebas Demetriadem cursum derigerent, negotiationem omnem maritimam eo avertisse.iam ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint, violandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinctium .itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos, ut non in civitatibus suis, non in communibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat. procul enim abesse libertatis auctores Romanos; lateri adhaerere gravem dominum, prohibentem uti beneficiis populi Romani. quid autem, si vox libera non sit, liberum esse?nunc se fiducia et praesidio legatorum ingemiscere magis quam loqui. nisi provideant aliquid Romani, quo et et Graecis Macedoniam adcolentibus metus et audacia Philippo minuatur, neqüiquam et illum victum et se liberatos esse.ut equum tenacem, non parentem frenis asperioribus castigandum esse.haec acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent iram eius petentes,ut ignosceret pro libertate loquentibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese praestare et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet.Thessalis auditis Perrhaebi Gonnocondylum, quod Philippus Olympiadem adpellaverat, Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant, et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat.Athamanes libertatem repetebant et castella Athenaeum et Poetneum.Philippus, ut accusatoris potius quam rei speciem haberet, et ipse a querellis orsus Menelaidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thessalos vi atque armis expugnasse questus est, item Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhaebisque captam;Xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppidum, sibi contribuisse eos, et Paracheloida, quae sub Athamania esset, nullo iure Thessalorum formulae factam.nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum ridiculum esse,se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos.tot annos esse, per quos numquam cessaverint legati nunc ad imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem umquam verbo violatum esse?semel euntibus ad Quinctium insidias dici factas, sed quid iis acciderit, non adici. quaerentium, quod falso obiciant, cum veri nihil habeant, ea crimina esse.insolenter et inmodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimis avide meram haurientes libertatem,itaque servorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam vocis et linguae experiri et iactare sese insectatione et conviciis dominorum.elatus deinde ira adiecit, nondum omnium dierum solem occidisse. id minaciter dictum non Thessali modo in sese sed etiam Romani acceperunt.et cum fremitus post eam vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, civitatium causam esse: