Sp. Postumius aliquanto post Romam venit; eo referente de P. Aebuti et Hispalae Feceniae praemio, quod eorum opera indicata Bacchanalia essent, senatus consultum factum est,uti singulis his centena milia aeris quaestores urbani ex aerario darent; utique consul cum tribunis plebis ageret, uti ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret, neve censor ei equum publicum adsignaret;utique Feceniae Hispalae datio deminutio gentis enuptio tutoris optio item esset, quasi ei vir testamento dedisset, utique ei ingenuo nubere liceret, neu quid ei, qui eam duxisset, ob id fraudi ignominiaeve esset;utique consules praetoresque, qui nunc essent, quive postea futuri essent, curarent, ne quid ei mulieri iniuriae fieret, utique tuto esset.id senatum velle et aequum censere, ut ita fieret. ea omnia lata ad plebem factaque sunt ex senatus consulto; et de ceterorum indicum inpunitate praemiisque consulibus permissum est.et iam Q. Marcius quaestionibus suae regionis perfectis in Ligures provinciam proficisci parabat, tribus milibus peditum Romanorum, centum quinquaginta equitibus et quinque milibus Latini nominis peditum ducentis equitibus in supplementum acceptis.eadem provincia, idem numerus peditum equitumque et collegae decretus erat. exercitus acceperunt, quos priore anno C. Flaminius et M. Aemilius consules habuerunt.duas praeterea legiones novas ex senatus consulto scribere iussi sunt, et viginti milia peditum sociis et nomini Latino imperarunt et equites octingentos, et tria milia peditum Romanorum, ducentos equites.totum hunc exercitum praeter legiones in supplementum Hispaniensis exercitus duci placebat. itaque consules, dum ipsi quaestionibus inpediebantur, T. Maenium dilectui habendo praefecerunt.perfectis quaestionibus prior Q. Marcius in Ligures Apuanos est profectus.dum penitus in abditos saltus, quae latebrae receptaculaque illis semper fuerant, persequitur, in praeoccupatis angustiis loco iniquo est circumventus.quattuor milia militum amissa, et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt et arma multa, quae, quia inpedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim iactabantur.prius sequendi Ligures finem quam fugae Romani fecerunt.consul ubi primum ex hostium agro evasit, ne, quantum deminutae copiae forent, adpareret, in locis pacatis exercitum dimisit.non tamen oblitterare famam rei male gestae potuit; nam saltus, unde eum Ligures fugaverant, Marcius est adpellatus.sub hunc nuntium ex Ligustinis vulgatum litterae ex Hispania mixtam gaudio tristitiam adferentes recitatae sunt.C. Atinius , qui biennio ante praetor in eam provinciam profectus erat, cum Lusitanis in agro Hastensi signis conlatis pugnavit; ad sex milia hostium sunt caesa, ceteri fusi et fugati castrisque exuti.ad oppidum deinde Hastam obpugnandum legiones ducit; id quoque haud multo maiore certamine cepit quam castra, sed, dum incautius subit muros, ictus, ex vulnere post dies paucos moritur.litteris de morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpurnium praetorem consequeretur nuntiaretque senatum aequum censere, ne sine imperio provincia esset, maturare eum proficisci.quarto die, qui missus erat, Lunam venit; paucis ante diebus Calpurnius profectus erat,et in citeriore Hispania L. Manlius Acidinus , qui eodem tempore quo C. Atinius in provinciam ierat, cum Celtiberis acie conflixit.incerta victoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra inde nocte proxima moverunt, Romanis et suos sepeliendi et spolia legendi ex hostibus potestas facta est.paucos post dies maiore coacto exercitu Celtiberi ad Calagurrim oppidum ultro lacessiverunt proelio Romanos.nihil traditur, quae causa numero aucto infirmiores eos fecerit. superati proelio sunt; ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta, et castris Romanus potitur;et nisi successor adventu suo inhibuisset inpetum victoris, subacti Celtiberi forent. novi praetores ambo exercitus in hiberna deduxerunt.per eos dies, quibus haec ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religionis causa. decem adparatos deinde ludos M. Fulvius , quos voverat Aetolico bello, fecit.multi artifices ex Graecia venerunt honoris eius causa. athletarum quoque certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum et pantherarum, et prope huius saeculi copia ac varietate ludicrum celebratum est.novemdiale deinde sacrum tenuit, quod in Piceno per triduum lapidibus pluverat, ignesque caelestes multifariam orti adussisse complurium levi adflatu vestimenta maxime dicebantur.