fidem vel a Sulpicia, tali femina, vel ab se acciperet; expromeret sibi, quae in luco Similae Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri.hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset.tandem confirmata puellam admodum se ancillam initiatam cum domina ait; aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil, quid ibi fiat, scire.iam id ipsum consul laudare, cum initiatam se non infitiaretur;sed et cetera eadem fide expromeret. neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si coarguatur ab alio, ac per se fatenti veniam aut gratiam fore: eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset.mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae procidit et eam primo orare coepit,ne mulieris libertinae cum amatore sermonem in rem non seriam modo, sed capitalem etiam verti vellet: se terrendi eius causa, non quod sciret quicquam, ea locutam esse.hic Postumius accensus ira, tum quoque ait eam cum Aebutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae feminae et cum consule loqui; et Sulpicia adtollere paventem, simul illam adhortari, simul iram generi lenire.tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebuti, qui optime in eo ipso meritae talem gratiam rettulisset,magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi essent.itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo ablegarent, ubi reliquum vitae degere tuto posset.bone animo esse iubere eam consul, et sibi curae fore dicere, ut Romae tuto habitaret. tum Hispala originem sacrorum expromit:primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti solitum; tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur, sacerdotes in vicem matronas creari solitas.Pacullam Anniam Campanam sacerdotem omnia, tamquam deum monitu, inmutasse; nam et viros eam primam filios suos initiasse, Minium et Herennium Cerrinios, et nocturnum sacrum ex diurno et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse.ex quo in promiscuo sacra sint et permixti viri feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum. plura virorum inter sese quam feminarum esse stupra.si qui minus patientes dedecoris sint et pigriores ad facinus, pro victimis inmolari. nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse.viros velut mente capta cum iactatione fanatica corporis vaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim demissasque in aquam faces, quia vivum sulphur cum calce insit, integra flamma efferre.raptos a diis homines dici, quos machinae inligatos ex conspectu in abditos specus abripiant; eos esse, qui aut coniurare aut sociari facinoribus aut stuprum pati noluerint.multitudinem ingentem, alterum iam prope populum esse, in his nobiles quosdam viros feminasque. biennio proximo institutum esse, ne quis maior viginti annis initiaretur; captari aetates et erroris et stupri patientes.peracto indicio advoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetivit.consul rogat socrum, ut aliquam partem aedium vacuam faceret, quo Hispala inmigraret. cenaculum super aedes datum est scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes verso.res omnes Feceniae extemplo translatae et familia arcessita; et Aebutius migrare ad consulis clientem iussus. ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, quae delata primo, quae deinde ab se inquisita forent.patres pavor ingens cepit, cum publico nomine, ne quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi inportarent, tum privatim suorum cuiusque vicem, ne quis adfinis ei noxiae esset.censuit autem senatus gratias consuli agendas, quod eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu investigasset.quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant; indicibus Aebutio ac Feceniae ne fraudi ea res sit curare et alios indices praemiis invitare iubent;sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminae essent, non Romae modo, sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent; edici praeterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti,ne quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut convenisse sacrorum causa velit, neu quid talis rei divinae fecisse; ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur.