dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum.is hostis velut natus ad continendam per magnorum intervalla bellorum Romanis militarem disciplinam erat, nec alia provincia militem magis ad virtutem acuebat.nam Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat.praecipue sub imperio Cn. Manli solute ac neglegenter habiti sunt: itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos castigavit.in Liguribus omnia erant, quae militem excitarent, loca montana et aspera, quae et ipsis capere labor erat et ex praeoccupatis deicere hostem, itinera ardua, angusta, infesta insidiis, hostis levis et velox et repentinus,qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret, obpugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque, inops regio, quae parsimonia adstringeret milites, praedae haud multum praeberet.itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat; nihil praeter arma et viros omnem spem in armis habentes erat.nec deerat umquam cum iis vel materia belli vel causa, quia propter domesticam inopiam vicinos agros incursabant, nec tamen in discrimen summae rerum pugnabatur.C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit.et arma ademit. ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis vicis in montem Auginum profugerunt. confestim secutus est consul.ceterum effusi rursus, et pars maxima inermes, per invia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset. ita trans Apenninum abierunt. qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt.inde trans Apenninum ductae legiones. ibi montis, quem ceperant, altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. tum conquisita cum intentiore cura arma et omnia adempta.translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum, qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursaverant, ut coli non posset.his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis. et quia a bello quieta ut esset provincia effecerat, ne in otio militem haberet, viam a Bononia perduxit Arretium.M. Aemilius alter consul agros Ligurum vicosque, qui in campis aut vallibus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopulatusque est.deinde eos, qui in montibus erant, adortus primo levibus proeliis fatigavit, postremo coactos in aciem descendere iusto proelio devicit, in quo et aedem Dianae vovit.subactis cis Apenninum omnibus tum transmontanos adortus—in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C. Flaminius —omnes Aemilius subegit armaque ademit et de montibus in campos multitudinem deduxit.pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit, viamque a Placentia, ut Flaminiae committeret, Ariminum perduxit.proelio ultimo, quo cum Liguribus signis conlatis conflixit, aedem Iunoni reginae vovit. haec in Liguribus eo anno gesta.in Gallia M. Furius praetor insontibus Cenomanis, in pace speciem belli quaerens, ademerat arma.id Cenomani conquesti Romae apud senatum reiectique ad consulem Aemilium, cui, ut cognosceret statueretque, senatus permiserat, magno certamine cum praetore habito tenuerunt causam.arma reddere Cenomanis, decedere provincia praetor iussus.legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto undique ex Latio frequentes convenerant, senatus datus est. his querentibus magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse,Q. Terentio Culleoni praetori negotium datum est, ut eos conquireret, et quem C. Claudio M. Livio censoribus postve eos censores ipsum parentemve eius apud se censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent.hac conquisitione duodecim milia Latinorum domos redierunt, iam tum multitudine alienigenarum urbem onerante.priusquam consules redirent Roman, M. Fulvius proconsul ex Aetolia redit;isque ad aedem Apollinis in senatu cum de rebus in Aetolia Cephalleniaque ab se gestis disseruisset, petit a patribus, ut aequum censerent ob rem publicam bene ac feliciter gestam diis inmortalibus honorem haberi [iuberent], et sibi triumphum decernerent.M. Aburius tribunus plebis, si quid de ea re ante M. Aemili consulis adventum decerneretur, intercessurum se ostendit:eum contradicere velle, proficiscentemque in provinciam ita sibi mandasse, uti ea disceptatio integra in adventum suum servaretur. Fulvium temporis iacturam facere; senatum etiam praesente consule, quod vellet, decreturum.