Hostilius et Furius damnati praedes eodem die quaestoribus urbanis dederunt;Scipio, cum contenderet omnem quam accepisset pecuniam in aerario esse, nec se quicquam publici habere, in vincula duci est coeptus.P. Scipio Nasica tribunos appellavit orationemque habuit plenam veris decoribus non communiter modo Corneliae gentis, sed proprie familiae suae.parentes suos et P. Africani ac L. Scipionis , qui in carcerem duceretur, fuisse Cn. et P. Scipiones , clarissimos viros.eos, cum per aliquot annos in terra Hispania adversus multos Poenorum Hispanorumque et duces et exercitus nominis Romani famam auxissent non bello solum,sed quod Romanae temperantiae fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro republica mortem occubuisse.cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superiecisse laudes, ut fidem fecerit non sanguine humano sed stirpe divina satum se esse.L. Scipionem , de quo agatur, ut, quae in Hispania, quae in Africa, cum legatus fratris esset, gessisset, praetereantur, consulem et ab senatu dignum visum, cui extra sortem Asia provincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur, et a fratre, cui post duos consulatus censuramque et triumphum legatus in Asiam iret.ibi ne magnitudo et splendor legati laudibus consulis officeret, forte ita incidisse, ut, quo die ad Magnesiam signis collatis L. Scipio Antiochum devicisset, aeger P. Scipio Elaeae dierum aliquot via abesset.non fuisse minorem eum exercitum quam Hannibalis, cum quo in Africa esset pugnatum; Hannibalem eundem fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator Punici belli fuerit. et bellum quidem ita gestum esse, ut ne fortunam quidem quisquam criminari possit:in pace crimen quaeri; eam dici venisse. hic decem legatos simul argui. quorum ex consilio data pax esset:quamquam exstitisse ex decem legatis. qui Cn. Manlium accusarent; tamen non modo ad criminis fidem. sed ne ad moram quidem triumphi eam accusationem valuisse.at hercule in Scipione leges ipsas pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas esse: integrum enim ei regnum relictum;omnia possidere eum victum, quae ante bellum eius fuerint; auri et argenti cum vim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in privatum versum;an praeter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho L. Scipionis , quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur, [sit] latum?nam quid de finibus regni dicam ? Asiam omnem et proxima Europae tenuisse Antiochum.ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Aegaeum usque prominens mare, quot non urbes modo sed gentes amplectatur, omnes scire.hanc regionem dierum plus triginta iter in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem usque ad Tauri montis iuga Antiocho ademptam, expulso in ultimum angulum orbis terrarum.quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse? Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedaemonem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum: non enim habuisse eum Africanum fratrem; cuius cum gloria prodesse L. Scipioni debuisset, invidiam nocuisse.tantum auri argentique iudicatum esse in domum L. Scipionis illatum, quantum venditis omnibus bonis redigi non posset. id ubi ergo esse regium aurum, ubi tot hereditates acceptas?in domo, quam sumptus non exhauserint, exstare debuisse novae fortunae cumulum. at enim, quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per vexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos,ut in carcere inter fures nocturnos et latrones vir clarissimus includatur et in robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante carcerem proiciatur.non id Corneliae magis familiae quam urbi Romanae fore erubescendum.adversus ea Terentius praetor rogationem Petilliam et senatus consultum et iudicium de L. Scipione factum recitavit:se, ni referatur pecunia in publicum, quae iudicata sit, nihil habere quod faciat, nisi ut prendi damnatum et in vincula duci iubeat.tribuni cum in consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua collegarumque aliorum, praeter Gracchum, sententia pronuntiavit praetori non intercedere tribunos, quo minus sua potestate utatur.Ti. Gracchus ita decrevit, quo minus ex bonis L. Scipionis quod iudicatum sit redigatur, se non intercedere praetori;L. Scipionem , qui regem opulentissimum orbis terrarum devicerit, imperium populi Romani propagaverit in ultimos terrarum fines,regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiae urbes devinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, non passurum inter hostes populi Romani [ L. Scipionem ] in carcere et in vinculis esse, mittique eum se iubere.