“nunc, quoniam suscepti belli purgatum est crimen, gesti reddenda est ratio. in quo confiderem equidem causae meae, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero eventu, pravo consilio rem gesserunt;sed ego in ea civitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea, quae dii comprobaverunt, et in sollemnibus verbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, “quod bene ac feliciter rem publicam administrarit”, si nollem, si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam nationem sine ulla militum iactura devicimus,postularem, ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in Capitolium ascenderem, unde votis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?iniquo enim loco dimicavi. dic igitur, quo aequiore potuerim dimicare. cum montem hostes cepissent, loco munito se tenerent, nempe eundum ad hostes erat, si vincere vellem.quid? si urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent? nempe oppugnandi erant. quid? ad Thermopylas aequone loco M'. Acilius cum rege Antiocho pugnavit?quid? Philippum non eodem modo super Aoum amnem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit? equidem adhuc, qualem aut sibi fingant aut vobis videri velint hostem fuisse, non invenio.si degenerem et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi vel iniquo loco subeuntibus fuit? si timendum et feritate animorum et robore corporum, huicine tantae victoriae triumphum negatis?caeca invidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit quam detractare virtutes, corrumpere honores ac praemia earum.mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit.an etiam per Thraciam saltus patentes, qui angusti erant, et plana ex arduis et culta ex silvestribus facere potui et praestare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones Thraces,ne quid sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis vulneraretur, ne ex vulnere vir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur?in hoc casu, quo infeliciter incidit, ut talem civem amitteremus, haerent;quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et novissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumvenerunt,quod multa milia ipso die, plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt?si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non vidissem, tamen [proconsul] triumphum in Thracia duobus proeliis merueram.sed iam dictum satis est; quin pro eo, quod pluribus verbis vos quam vellem fatigavi, veniam a vobis petitam impetratamque velim, patres conscripti.”plus crimina eo die quam defensio valuisset, ni altercationem in serum perduxissent. dimittitur senatus in ea opinione, ut negaturus triumphum fuisse videretur.postero die et cognati amicique Cn. Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum valuit,negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset, sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret. hic pudor malignitatem vicit, triumphumque frequentes decreverunt.oppressit deinde mentionem memoriamque omnem contentionis huius maius et cum maiore et clariore viro certamen ortum.P. Scipioni Africano , ut Valerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. id, prout cuiusque ingenium erat, interpretabantur.alii non tribunos plebis, sed universam civitatem, quae id pati posset, incusabant:duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inventas, Romam ingratiorem, si quidem victa Carthago victum Hannibalem in exilium expulisset, Roma victrix victorem Africanum expellat.alii, neminem unum tantum eminere civem debere, ut legibus interrogari non possit; nihil tam aequandae libertatis esse quam potentissimum quemque posse dicere causam.quid autem tuto cuiquam, nedum summam rem publicam, permitti, si ratio non sit reddenda? qui ius aequum pati non possit, in eum vim haud iniustam esse.haec agitata sermonibus, donec dies causae dicendae venit. nec alius antea quisquam nec ille ipse Scipio consul censorve maiore omnis generis hominum frequentia quam reus illo die in forum est deductus.iussus dicere causam sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus, ut satis constaret neminem umquam neque melius neque verius laudatum esse.