huic senatus consulto Lepidus consul intercedebat, indignum esse praedicans consules ambos in valles Ligurum includi,M. Fulvium et Cn. Manlium biennium iam, alterum in Europa, alterum in Asia, velut pro Philippo atque Antiocho substitutos regnare. si exercitus in his terris esse placeat, consules iis potius quam privatos praeesse oportere.vagari eos cum belli terrore per nationes, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio venditantis. si eas provincias exercitibus obtinere opus esset, sicut M'. Acilio L. Scipio consul, L. Scipioni M. Fulvius et Cn. Manlius successissent consules,ita Fulvio Manlioque C. Livium et M. Valerium consules debuisse succedere. nunc certe, perfecto Aetolico bello, recepta ab Antiocho Asia, devictis Gallis, aut consules ad exercitus consulares mitti aut reportari legiones inde reddique tandem rei publicae debere.senatus his auditis in sententia perseveravit, ut consulibus ambobus Ligures provincia esset; Manlium Fulviumque decedere de provinciis et exercitus inde deducere ac redire Romam placuit.inimicitiae inter M. Fulvium et M. Aemilium consulem erant, et super cetera Aemilius serius biennio se consulem factum M. Fulvii opera ducebat.itaque ad invidiam ei faciendam legatos Ambraciensis in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus fecissent et eadem oboedienter praestare M. Fulvio parati essent, bellum illatum questi,agros primum depopulatos, terrorem direptionis et caedis urbi iniectum, ut eo metu claudere cogerentur portas;obsessos deinde et oppugnatos se, et omnia exempla belli edita in se caedibus incendiis ruinis direptione urbis, coniuges liberos in servitium abstractos,bona adempta, et, quod se ante omnia moveat, templa tota urbe spoliata ornamentis; simulacra deum, deos immo ipsos, convulsos ex sedibus suis ablatos esse; parietes postesque nudatos, quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse —: haec querentis interrogando criminose ex composito consul ad plura velut non sua sponte dicenda eliciebat.motis patribus alter consul C. Flaminius M. Fulvii causam excepit, qui veterem viam et obsoletam ingressos Ambracienses dixit:sic M. Marcellum ab Syracusanis, sic Q. Fulvium a Campanis accusatos. quin eadem opera T. Quinctium a Philippo rege, M'. Acilium et L. Scipionem ab Antiocho, Cn. Manlium a Gallis, ipsum M. Fulvium ab Aetolis et Cephallaniae populis accusari paterentur?“Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta, quae captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fulvio aut ipsum M. Fulvium censetis,patres conscripti, qui ob has res gestas triumphum a vobis postulaturus sit, Ambraciam captam signaque, quae ablata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis?nihil est, quod se ab Aetolis separent; eadem Ambraciensium et Aetolorum causa est.itaque collega meus vel in alia causa inimicitias exerceat, vel, si in hac utique mavult, retineat Ambraciensis suos in adventum M. Fulvii ;ego nec de Ambraciensibus nec de Aetolis decerni quicquam absente M. Fulvio patiar.”Cum Aemilius callidam malitiam inimici velut notam omnibus insimularet et tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam veniret, certamine consulum biduum absumptum est;nec praesente Flaminio decerni quicquam videbatur posse.captata occasio est, cum aeger forte Flaminius abesset, et referente Aemilio senatus consultum factum est, ut Ambraciensibus suae res omnes redderentur;in libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quae vellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent;signa aliaque ornamenta quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse, de iis, cum M. Fulvius Romam revertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent, fieri.neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, Ambraciam non videri vi captam esse.supplicatio inde ex decemvirorum decreto pro valetudine populi per triduum fuit, quia gravis pestilentia urbem atque agros vastabat.Latinae inde fuerunt. quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto — novis enim uterque maluit uti militibus — in provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt.post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam venit; cui cum ab Ser. Sulpicio praetore senatus ad aedem Bellonae datus esset,et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem invehi liceret,