nisi quod datis iam obsidibus repente portas clauserunt et ne suorum quidem precibus — miserat enim sub muros consul ad temptandam misericordiam parentium populariumque —desistere ab incepto voluerunt. oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta urbs est. apparatum omnem tormentorum machinarumque travectum ab Ambraciae oppugnatione habebat, et opera quae facienda erant, inpigre milites perfecerunt.duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.nec ab Samaeis quicquam, quo aut opera aut hostis arceri posset, praetermissum est. duabus tamen maxime resistebant rebus,una, interiorem semper iuxta validum pro diruto novum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium, nunc in stationes; et plerumque his proeliis superiores erant.una ad coercendos inventa haud magna memoratu res est.centum funditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti. a pueris ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenae immixtis strata litora sunt, funda mare apertum incessentes exercebantur.itaque longius certiore et validiore ictu quam Baliaris funditor eo telo usi sunt.et est non simplicis habenae, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur.coronas modici circuli magno ex intervallo loci adsueti traicere non capita solum hostium vulnerabant, sed quem locum destinassent oris.hae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neve tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achaeos, ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantis quiete spectarent.quattuor menses obsidionem Same sustinuit. cum ex paucis cotidie aliqui eorum caderent aut vulnerarentur, et qui supererant fessi et corporibus et animis essent,Romani nocte per arcem, quam Cyatidem vocant — nam urbs in mare devexa in occidentem vergit —, muro superato in forum pervenerunt.Samaei postquam captam partem urbis ab hostibus senserunt, cum coniugibus ac liberis in maiorem refugerunt arcem. inde postero die dediti direpta urbe sub corona omnes venierunt.consul compositis rebus Cephallaniae, praesidio [Samae] imposito, in Peloponnesum iam diu accersentibus Aegiensibus maxime ac Lacedaemoniis traiecit.Aegium a principio Achaici concilii semper conventus gentis indicti sunt, seu dignitati urbis id seu loci opportunitati datum est.hunc morem Philopoemen eo primum anno labefactare conatus legem parabat ferre, ut in omnibus civitatibus, quae Achaici concilii essent, in vicem conventus agerentur.et sub adventum consulis damiurgis civitatium, qui summus est magistratus, Aegium evocantibus Philopoemen —praetor tum erat — Argos conventum edixit. quo cum appareret omnes ferme conventuros, consul quoque, quamquam Aegiensium favebat causae, Argos venit; ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto destitit.Lacedaemonii deinde eum in sua certamina averterunt. sollicitam eam civitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicae orae castellis civitatibusque, quae omnes ademptae erant, habitabant.id aegre patientes Lacedaemonii, ut aliqua liberum ad mare haberent aditum, si quando Romam aliove quo mitterent legatos, simul ut emporium et receptaculum peregrinis mercibus ad necessarios usus esset, nocte adorti vicum maritimum nomine Lan improviso occupaverunt.vicani quique ibi exules habitabant primo inopinata re territi sunt; deinde sub lucem congregati levi certamine expulerunt Lacedaemonios.terror tamen omnem maritimam oram pervasit, legatosque communiter et castella omnia vicique et exules, quibus ibi domicilia erant, ad Achaeos miserunt.Philopoemen praetor, iam inde ab initio exulum causae [et] amicus, et auctor semper Achaeis minuendi opes et auctoritatem Lacedaemoniorum, concilium querentibus dedit,decretumque referente eo factum est, cum in fidem Achaeorum tutelamque T. Quinctius et Romani Laconicae orae castella et vicos tradidissent, et, cum abstinere iis ex foedere Lacedaemonii deberent, Las vicus oppugnatus esset, caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque essent, nisi dederentur Achaeis, violatum videri foedus.ad exposcendos eos legati extemplo Lacedaemonem missi sunt. id imperium adeo superbum et indignum Lacedaemoniis visum est, ut, si antiqua civitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint.maxime autem consternavit eos metus, si semel primis imperiis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet.