consul armis hostium in uno concrematis cumulo ceteram praedam conferre omnis iussit, et aut vendidit, quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura, ut quam aequissima esset, per milites divisit.laudati quoque pro contione omnes sunt, donatique pro merito quisque, ante omnis Attalus summo ceterorum adsensu: nam singularis eius iuvenis cum virtus et industria in omnibus laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.supererat bellum integrum cum Tectosagis. ad eos profectus consul tertiis castris Ancyram, nobilem in illis locis urbem, pervenit, unde hostes paulo plus decem milia aberant.ubi cum stativa essent, facinus memorabile a captiva factum est. Orgiagontis reguli uxor forma eximia custodiebatur inter plures captivas; cui custodiae centurio praeerat et libidinis et avaritiae militaris.is primo animum temptavit; quem cum abhorrentem a voluntario videret stupro, corpori, quod servum fortuna erat, vim fecit.deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam. certo auri pondere pactus, ne quem suorum conscium haberet, ipsi permittit, ut, quem vellet, unum ex captivis nuntium ad suos mitteret.locum prope flumen constituit, quo duo ne plus necessarii captivae cum auro venirent nocte insequenti ad eam accipiendam.forte ipsius mulieris servus inter captivos eiusdem custodiae erat. hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio educit.nocte insequenti et duo necessarii mulieris ad constitutum locum et centurio cum captiva venit.ubi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici — tanti enim pepigerat — expleret, mulier lingua sua, stringerent ferrum et centurionem pensantem aurum occiderent, imperavit.iugulati praecisum caput ipsa involutum veste ferens ad virum Orgiagontem, qui ab Olympo domum refugerat, pervenit; quem priusquam complecteretur,caput centurionis ante pedes eius abiecit, mirantique, cuiusnam id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam muliebre esset, et iniuriam corporis et ultionem violatae per vim pudicitiae confessa viro est,aliaque, ut traditur, sanctitate et gravitate vitae huius matronalis facinoris decus ad ultimum conservavit.Ancyram in stativa oratores Tectosagum ad consulem venerunt petentes, ne ante [ab Ancyra] castra moveret, quam collocutus cum suis regibus esset: nullas condiciones pacis iis non bello fore potiores.tempus in posterum diem constituitur locusque, qui medius maxime inter castra Gallorum et Ancyram est visus.quo cum consul ad tempus cum praesidio quingentorum equitum venisset nec ullo Gallorum ibi viso regressus in castra esset, oratores idem redeunt, excusantes religione obiecta venire reges non posse;principes gentis, per quos aeque res transigi posset, venturos, consul se quoque Attalum missurum dixit.ad hoc colloquium utrimque ventum est. trecentos equites Attalus praesidii causa cum adduxisset, iactatae sunt pacis condiciones;finis rei quia absentibus ducibus imponi non poterat, convenit, uti consul regesque eo loco postero die congrederentur.frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, donec res suas, quibus periclitari nolebant, cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur.mille ad eam rem ex omni numero audaciae expertae delegerunt equites; et successisset fraudi, ni pro iure gentium, cuius violandi consilium initum erat, stetisset fortuna.pabulatores lignatoresque Romani in eam partem, in qua colloquium futurum erat, ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum;suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum equitum posuerunt.consul, adfirmante Attalo venturos reges et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem quo antea praesidio equitum quinque milia fere processisset nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis cum impetu hostili videt Gallos venientis.constituit agmen, et expedire tela animosque equitibus iussis primo constanter initium pugnae accepit nec cessit; dein, cum praegravaret multitudo, cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus coepit;postremo, cum iam plus in mora periculi quam in ordinibus conservandis praesidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt. tum vero instare dissipatis Galli et caedere; magnaque pars oppressa foret, ni statio pabulatorum, sescenti equites occurrissent.ii procul clamore pavido suorum audito cum tela equosque expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt.