iam M. Manlius unus agmine scandentis in Capitolium detrusit Gallos. et illis maioribus nostris cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat; hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallograeci vere, quod appellantur.sicut in frugibus pecudibusque non tantum semina ad servandam indolem valent, quantum terrae proprietas caelique, sub quo aluntur, mutat.Macedones, qui Alexandriam in Aegypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros Parthos Aegyptios degenerarunt;Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum; Tarentinis quid ex Spartana dura illa et horrida disciplina mansit?generosius in sua quidquid sede gignitur; insitum alienae terrae in id, quo alitur, natura vertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, sicut in acie Antiochi cecidistis, victos victores, caedetis.magis vereor, ne parum inde gloriae, quam ne nimium belli sit.Attalus eos rex saepe fudit fugavitque. nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam silvestrem primo servare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse.eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum avique fuerunt? extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Paeoniam inde et Thraeciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt.duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quae copia omnium rerum saginaret. uberrimo agro, mitissimo caelo, clementibus accolarum ingeniis omnis illa, cum qua venerant, mansuefacta est feritas.vobis mehercule, Martiis viris, cavenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiae: tantum hae peregrinae voluptates ad extinguendum vigorem animorum possunt; tantum contagio disciplinae morisque accolarum valet.hoc tamen feliciter evenit, quod sicut vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae obtinent, cum qua venerunt,bellique gloriam victores eandem inter socios habebitis, quam si servantis anticum specimen animorum Gallos vicissetis.”contione dimissa missisque ad Eposognatum legatis, qui unus ex regulis et in Eumenis manserat amicitia et negaverat Antiocho adversus Romanos auxilia, castra movit. primo die ad Alandrum flumen, postero ad vicum quem vocant Tyscon ventum.eo legati Oroandensium cum venissent amicitiam petentes, ducenta talenta his sunt imperata, precantibusque, ut domum renuntiarent, potestas facta.ducere inde exercitum consul ad Plitendum; deinde ad Alyattos castra posita. eo missi ad Eposognatum redierunt, et legati reguli orantes, ne Tectosagis bellum inferret; ipsum in eam gentem iturum Eposognatum persuasurumque, ut imperata faciant.data venia regulo, duci inde exercitus per Axylon quam vocant terram coeptus. ab re nomen habet: non ligni modo quicquam, sed ne spinas quidem aut ullum aliud alimentum fert ignis;fimo bubulo pro lignis utuntur. ad Cuballum, Gallograeciae castellum, castra habentibus Romanis apparuere cum magno tumultu hostium equites, nec turbarunt tantum Romanas stationes repente invecti, sed quosdam etiam occiderunt.qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente omnibus portis equitatus Romanus fudit fugavitque Gallos et aliquot fugientis occidit.inde consul, ut qui iam ad hostis perventum cerneret, explorato deinde et cum cura coacto agmine procedebat. et continentibus itineribus cum ad Sangarium flumen venisset, pontem, quia vado nusquam transitus erat, facere instituit.Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur ad Bithyniam Tymbri fluvio; inde maior iam geminatis aquis per Bithyniam fertur et in Propontidem sese effundit, non tamen tam magnitudine memorabilis, quam quod piscium accolis ingentem vim praebet.transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque eius regionis.accipere se omen cum dixisset consul, castra eo ipso loco posuit. postero die ad Gordium pervenit.id haud magnum quidem oppidum est, sed plus quam mediterraneum celebre et frequens emporium.tria maria pari ferme distantia intervallo habet, Hellespontum, ad Sinopen, et alterius orae litora, qua Cilices maritimi colunt; multarum magnarumque praeterea gentium finis contingit, quarum commercium in eum maxime locum mutui usus contraxere.id tum desertum fuga incolarum oppidum, refertum idem copia rerum omnium invenerunt.ibi stativa habentibus legati ab Eposognato venerunt nuntiantes profectum eum ad regulos Gallorum nihil aequi impetrasse;