ne Romani milites acciperent, priusquam Attali auxilia accepissent. inde ad Gordiutichos quod vocant processum est. ex eo loco ad Tabas tertiis castris perventum. in finibus Pisidarum posita urbs est, in ea parte, quae vergit ad Pamphylium mare. integris viribus regionis eius feroces ad bellandum habebat viros.tum quoque equites in agmen Romanum eruptione facta haud modice primo impetu turbavere; deinde ut apparuit nec numero se nec virtute pares esse, in urbem compulsi veniam erroris petebant, dedere urbem parati.quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata: ita in deditionem accepti.tertio inde die ad Casum amnem perventum; inde profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt.ad Thabusion castellum imminens flumini Indo ventum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto deiectus.haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno civitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno, veniebat.ad temptandum eius animum C. Helvium cum quattuor milibus peditum et quingentis equitibus consul praemittit. huic agmini iam finis ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere;orabant, ut pacatus finis iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant.Helvius integros a populatione agros servaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit.quibus eadem referentibus consul “neque Romani” inquit “bonae voluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat, ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogitandum sit.” perturbati hac voce legati nihil aliud petere, quam ut coronam acciperet veniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret.permissu consulis postero die in castra tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad privati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis.erant autem sub eo praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae appellatur. ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et viginti talenta se conlecturum, prope ut diffidens, pollicebatur.“enimvero” inquit consul “ferri iam ludificatio ista non potest. parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas impudentia.quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.“ hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.et paulatim illiberali adiectione nunc per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus. adiecta decem milia medimnum frumenti. haec omnia intra sex dies exacta.A Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque Caularem amnem posuit castra.postero die [et] praeter Caralitin paludem agmen ductum; ad Madamprum manserunt. inde progredientibus ab Laco, proxima urbe, metu incolae fugerunt;vacuum hominibus et refertum rerum omnium copia oppidum diripuerunt. inde ad Lysis fluminis fontes, postero die ad Cobulatum amnem progressi.Termessenses eo tempore Isiondensium arcem urbe capta oppugnabant. inclusi cum alia spes auxilii nulla esset, legatos ad consulem orantes opem miserunt:cum coniugibus ac liberis in arce inclusos se mortem in dies, aut ferro aut fame patiendam, expectare. volenti consuli causa in Pamphyliam devertendi oblata est.adveniens obsidione Isiondensis exemit; Termesso pacem dedit quinquaginta talentis argenti acceptis;item Aspendiis ceterisque Pamphyliae populis. ex Pamphylia rediens ad fluvium Taurum primo die, postero ad Xylinen quam vocant Comen posuit castra. profectus inde continentibus itineribus ad Cormasa urbem pervenit.Darsa proxima urbs erat; eam metu incolarum desertam, plenam omnium rerum copia invenit. progredienti praeter paludes legati ab Lysinoe dedentes civitatem venerunt.inde in agrum Sagalassenum, uberem fertilemque omni genere frugum, ventum est. colunt Pisidae, longe optimi bello regionis eius. cum ea res animos facit, tum agri fecunditas et multitudo hominum et situs inter paucas munitae urbis.consul, quia nulla legatio ad finem praesto fuerat, praedatum in agros misit. tum demum fracta pertinacia est, ut ferri agique res suas viderunt;legatis missis pacti quinquaginta talentis et viginti milibus medimnum tritici, viginti hordei, pacem impetraverunt.progressus inde ad Rhotrinos fontes ad vicum, quem Acoridos Comen vocant, posuit castra. eo Seleucus ab Apamea postero die venit.