milia deinde talentum per duodecim annos. Eumeni quoque reddi quadringenta talenta et quod frumenti reliquum ex eo, quod patri debitum est, placet.haec cum pepigerimus, facturos vos ut pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si obsides viginti nostro arbitratu dabitis; sed numquam satis liquebit nobis ibi pacem esse populo Romano, ubi Hannibal erit: eum ante omnia deposcimus.Thoantem quoque Aetolum, concitorem Aetolici belli, qui et illorum fiducia vos et vestra illos in nos armavit, dedetis et cum eo Mnasilochum Acarnana et Chalcidensis Philonem et Eubulidam.in deteriore sua fortuna pacem faciet rex, quia serius facit, quam facere potuit. si nunc moratus fuerit, sciat regum maiestatem difficilius ab summo fastigio ad medium detrahi quam a mediis ad ima praecipitari.” cum iis mandatis ab rege missi erant legati, ut omnem pacis condicionem acciperent: itaque Romam mitti legatos placuit; consul in hiberna exercitum Magnesiam ad Maeandrum et Trallis Ephesumque divisit.Ephesum ad consulem paucos post dies obsides ab rege adducti sunt, et legati, qui Romam irent, venerunt. Eumenes quoque eodem tempore profectus est Romam, quo legati regis.secutae eos sunt legationes omnium Asiae populorum.dum haec in Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe proconsules de provinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex Liguribus, M'. Acilius ex Aetolia.auditis utriusque rebus gestis Minucio negatus triumphus, Acilio magno consensu decretus; isque triumphans de rege Antiocho et Aetolis urbem est invectus.praelata in eo triumpho sunt signa militaria ducenta triginta, et argenti infecti tria milia pondo, signati tetrachmum Atticum centum decem tria milia, cistophori ducenta undequinquaginta, vasa argentea caelata multa magnique ponderis;tulit et supellectilem regiam argenteam ac vestem magnificam, coronas aureas, dona sociarum civitatium, quadraginta quinque, spolia omnis generis. captivos nobiles, Aetolos et regios duces, sex et triginta duxit.Damocritus, Aetolorum dux, paucos ante dies, cum e carcere noctu effugisset, in ripa Tiberis consecutis custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit.milites tantum, qui sequerentur currum, defuerunt; alioqui magnificus et spectaculo et fama rerum triumphus fuit.huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hispania tristis, adversa pugna in Bastetanis ductu L. Aemilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex milia de Romano exercitu cecidisse,ceteros paventis intra vallum compulsos aegre castra defendisse et ad modum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos.haec ex Hispania nuntiata; ex Gallia legatos Placentinorum et Cremonensium L. Aurunculeius praetor in senatum introduxit.iis querentibus inopiam colonorum, aliis belli casibus, aliis morbo absumptis quosdam taedio accolarum Gallorum reliquisse colonias, decrevit senatus, uti C. Laelius consul, si ei videretur, sex milia familiarum conscriberet, quae in eas colonias dividerentur, et ut L. Aurunculeius praetor triumviros crearet ad eos colonos deducendos.creati M. Atilius Serranus L. Valerius P. F. Flaccus L. Valerius C. F. Tappo .haud ita multo post, cum iam consularium comitiorum appeteret tempus, C. Laelius consul ex Gallia Romam rediit.is non solum ex facto absente se senatus consulto in supplementum Cremonae et Placentiae colonos scripsit, sed, ut novae coloniae duae in agrum, qui Boiorum fuisset, deducerentur, et rettulit et auctore eo patres censuerunt.eodem tempore litterae L. Aemilii praetoris adlatae de navali pugna ad Myonnesum facta, et L. Scipionem consulem in Asiam exercitum traiecisse.victoriae navalis ergo in diem unum supplicatio decreta est, in alterum diem, quod exercitus Romanus tum primum in Asia posuisset castra, ut ea res prospera et laeta eveniret.vicenis maioribus hostiis in singulas supplicationes sacrificare consul est iussus.inde consularia comitia magna contentione habita. M. Aemilius Lepidus petebat adversa omnium fama, quod provinciam Siciliam petendi causa non consulto senatu, ut sibi id facere liceret, reliquisset.petebant cum eo M. Fulvius Nobilior Cn. Manlius Vulso M. Valerius Messalla . Fulvius consul unus creatur, cum ceteri centurias non explessent, isque postero die Cn. Manlium Lepido deiecto —nam Messalla iacuit — collegam dixit. praetores exinde facti duo Q. Fabii , Labeo et Pictor — Pictor flamen Quirinalis eo anno inauguratus fuerat —, M. Sempronius Tuditanus Sp. Postumius Albinus L. Plautius Hypsaeus L. Baebius Dives .M. Fulvio Nobiliore et Cn. Manlio Vulsone consulibus Valerius Antias auctor est rumorem celebrem Romae fuisse et paene pro certo habitum,