hic maior timor minorem vicit: ancipiti coacti metu primo constiterunt; deinde et ipsi rediere in pugnam, et Aemilius cum suo praesidio — erant autem duo milia virorum fortium —effuse sequenti regi acriter obstitit, et Attalus, Eumenis frater, ab dextro cornu, quo laevum hostium primo impetu fugatum fuerat, ut ab sinistro fugam suorum et tumultum circa castra vidit, in tempore cum ducentis equitibus advenit.Antiochus postquam et eos, quorum terga modo viderat, repetentis pugnam et aliam et a castris et ex acie adfluentem turbam conspexit, in fugam vertit equum.ita utroque cornu victores Romani per acervos corporum, quos in media maxime acie cumulaverant, ubi et robur fortissimorum virorum et arma gravitate fugam impedierant, pergunt ad castra diripienda.equites primi omnium Eumenis, deinde et alius equitatus toto passim campo secuntur hostem et postremos, ut quosque adepti sunt, caedunt.ceterum fugientibus maior pestis intermixtis quadrigis elephantisque et camelis erat et sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur.in castris quoque ingens et maior prope quam in acie caedes est edita: nam et primorum fuga in castra maxime inclinavit, et huius fiducia multitudinis, qui in praesidio erant, pertinacius pro vallo pugnarunt.retenti in portis valloque, quae se impetu ipso capturos crediderant, Romani, postquam tandem perruperunt, ab ira graviorem ediderunt caedem.ad quinquaginta milia peditum caesa eo die dicuntur; equitum tria milia, mille et quadringenti capti, et quindecim cum rectoribus elephanti.Romanorum aliquot vulnerati sunt; ceciderunt non plus trecenti pedites, quattuor et viginti equites et de Eumenis exercitu quinque et viginti.et illo quidem die victores direptis hostium castris cum magna praeda in sua reverterunt; postero die spoliabant caesorum corpora et captivos contrahebant.legati ab Thyatira et Magnesia ab Sipylo ad dedendas urbes venerunt.Antiochus cum paucis fugiens, in ipso itinere pluribus congregantibus se, modica manu armatorum media ferme nocte Sardis concessit.inde, cum audisset Seleucum filium et quosdam amicorum Apameam progressos, et ipse quarta vigilia cum coniuge ac filia petit Apameam, Xenoni tradita custodia urbis, Timone Lydiae praeposito;quibus spretis consensu oppidanorum et militum, qui in arce erant, legati ad consulem missi sunt.sub idem fere tempus et ab Trallibus et a Magnesia, quae super Maeandrum est, et ab Epheso ad dedendas urbes venerunt.reliquerat Ephesum Polyxenidas audita pugna, et classi usque ad Patara Lyciae pervectus, metu stationis Rhodiarum navium, quae ad Megisten erant, in terram egressus cum paucis itinere pedestri Syriam petit.Asiae civitates in fidem consulis dicionemque populi Romani sese tradebant. Sardibus iam consul erat; eo et P. Scipio ab Elaea, cum primum pati laborem viae potuit, venit.sub idem fere tempus caduceator ab Antiocho per P. Scipionem a consule petit impetravitque, ut oratores mittere liceret regi.paucos post dies Zeuxis, qui praefectus Lydiae fuerat, et Antipater, fratris filius, venerunt.prius Eumene convento, quem propter vetera certamina aversum maxime a pace credebant esse, et placatiore eo et sua et regis spe invento, tum P. Scipionem et per eum consulem adierunt;praebitoque iis petentibus frequenti consilio ad mandata edenda, “non tam, quid ipsi dicamus, habemus” inquit Zeuxis, “quam ut a vobis quaeramus, Romani, quo piaculo expiare errorem regis, pacem veniamque impetrare a victoribus possimus. maximo semper animo victis regibus populisque ignovistis;quanto id maiore et placatiore animo decet vos facere in hac victoria, quae vos dominos orbis terrarum fecit?positis iam adversus omnes mortales certaminibus haud secus quam deos consulere et parcere vos generi humano oportet.”iam antequam legati venirent, decretum erat, quid responderetur.respondere Africanum placuit. is in hunc modum locutus fertur: “Romani ex iis, quae in deum immortalium potestate erant, ea habemus, quae dii dederunt;animos, qui nostrae mentis sunt, eosdem in omni fortuna gessimus gerimusque, neque eos secundae res extulerunt nec adversae minuerunt. eius rei, ut alios omittam, Hannibalem vestrum vobis testem darem, nisi vos ipsos dare possem.postquam traiecimus Hellespontum, priusquam castra regia, priusquam aciem videremus, cum communis Mars et incertus belli eventus esset, de pace vobis agentibus quas pares paribus ferebamus condiciones, easdem nunc victores victis ferimus:Europa abstinete; Asia omni, quae cis Taurum montem est, decedite. pro impensis deinde in bellum factis quindecim milia talentum Euboicorum dabitis, quingenta praesentia, duo milia et quingenta, cum senatus populusque Romanus pacem comprobaverint;