ad Elaeam primo infestis signis accessit; deinde omissa oppugnatione urbis agros hostiliter depopulatus ad caput arcemque regni Pergamum ducit oppugnandam.Attalus primo stationibus ante urbem positis et excursionibus equitum levisque armaturae magis lacessebat quam sustinebat hostem;postremo cum per levia certamina expertus nulla parte virium se parem esse intra moenia se recepisset, obsideri urbs coepta est.eodem ferme tempore et Antiochus ab Apamea profectus Sardibus primum, deinde haud procul Seleuci castris ad caput Caici amnis stativa habuit cum magno exercitu mixto variis ex gentibus.plurimum terroris in Gallorum mercede conductis quattuor milibus erat. hos paucis admixtis ad pervastandum passim Pergamenum agrum [milites] misit.quae postquam Samum sunt nuntiata, primo Eumenes avocatus domestico bello cum classe Elaeam petit; inde, cum praesto fuissent equites peditumque expediti, praesidio eorum tutus, priusquam hostes sentirent aut moverentur, Pergamum contendit.ibi rursus levia per excursiones proelia fieri coepta Eumene summae rei discrimen haud dubie detractante. paucos post dies Romana Rhodiaque classis, ut regi opem ferrent, Elaeam ab Samo venerunt.quos ubi exposuisse copias Elaeae et tot classes in unum convenisse portum Antiocho adlatum est, et sub idem tempus audivit consulem cum exercitu iam in Macedonia esse pararique, quae ad transitum Hellesponti opus essent,tempus venisse ratus, priusquam terra marique simul urgeretur, agendi de pace [esse], tumulum quendam adversus Elaeam castris cepit;ibi peditum omnibus copiis relictis cum equitatu — erant autem sex milia equitum — in campos sub ipsa Elaeae moenia descendit misso caduceatore ad Aemilium, velle se de pace agere.Aemilius Eumene a Pergamo accito adhibitis et Rhodiis consilium habuit. Rhodii haud aspernari pacem; Eumenes nec honestum dicere esse eo tempore de pace agi, nec exitum rei imponi posse:”qui enim“ inquit ”aut honeste inclusi moenibus et obsessi velut leges pacis accipiemus? aut cui rata ista pax erit, quam sine consule, non ex auctoritate senatus, iniussu populi Romani pepigerimus?quaero enim pace per te facta rediturusne extemplo in Italiam sis, classem exercitumque deducturus, an expectaturus, quid de ea re consuli placeat, quid senatus censeat aut populus iubeat?restat ergo, ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiae reductae omisso bello exhauriant commeantibus praebendis socios,deinde, si ita visum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus novum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, ante hiemem diis volentibus perfecisse.“haec sententia vicit, responsumque Antiocho est ante consulis adventum de pace agi non posse.Antiochus pace nequiquam temptata, evastatis Elaeensium primum, deinde Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio, Adramytteum hostiliter itinere facto petit agrum opulentum, quem vocant Thebes campum, carmine Homeri nobilitatum;neque alio ullo loco Asiae maior regiis militibus parta est praeda. eodem Adramytteum, ut urbi praesidio essent, navibus circumvecti Aemilius et Eumenes venerunt.per eosdem forte dies Elaeam ex Achaia mille pedites cum centum equitibus, Diophane omnibus iis copiis praeposito, accesserunt, quos egressos navibus obviam missi ab Attalo nocte Pergamum deduxerunt.veterani omnes et periti belli erant, et ipse dux Philopoemenis, summi tum omnium Graecorum imperatoris, discipulus. qui biduum simul ad quietem hominum equorumque et ad visendas hostium stationes, quibus locis temporibusque accederent reciperentque sese, sumpserunt.ad radices fere collis, in quo posita urbs est, regii succedebant. ita libera ab tergo populatio erat, nullo ab urbe, ne in stationes quidem qui procul iacularetur, excurrente.postquam semel compulsi metu se moenibus incluserunt, contemptus eorum et inde neglegentia apud regios oritur. non stratos, non infrenatos magna pars habebant equos;paucis ad arma et ordines relictis dilapsi ceteri sparserant se toto passim campo, pars in iuvenales lusus lasciviamque versi, pars vescentes sub umbra, quidam somno etiam strati.haec Diophanes ex alta urbe Pergamo contemplatus arma suos capere et ad portam praesto esse iubet; ipse Attalum adit et in animo sibi esse dixit hostium stationem temptare.aegre id permittente Attalo, quippe qui centum equitibus adversus sescentos, mille peditibus cum quattuor milibus pugnaturum cerneret, porta egressus haud procul statione hostium, occasionem opperiens, consedit.et qui Pergami erant amentiam magis quam audaciam credere esse, et hostes paulisper in eos versi, ut nihil moveri viderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt.