tum quoque vexato exercitu ad Naupactum descendit, et uno castello adversus arcem posito ceteras partes urbis divisis copiis pro situ moenium circumsedit. nec minus operis laborisque ea oppugnatio quam Heracleae habuit.eodem tempore et Messene in Peloponneso ab Achaeis, quod concilii eorum recusarat esse, oppugnari coepta est.etenim duae civitates, Messene et Elis, extra concilium Achaicum erant;cum Aetolis sentiebant. Elei tamen post fugatum ex Graecia Antiochum legatis Achaeorum lenius responderant: dimisso praesidio regio cogitaturos se, quid sibi faciendum esset;Messenii sine responso dimissis legatis moverant bellum,trepidique rerum suarum, cum iam ager effuso exercitu passim ureretur castraque prope urbem poni viderent, legatos Chalcidem ad T. Quinctium , auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent Messenios Romanis, non Achaeis, et aperire portas et dedere urbem paratos esse.auditis legatis extemplo profectus Quinctius a Megalopoli ad Diophanen praetorem Achaeorum misit, qui extemplo reducere eum a Messene exercitum et venire ad se iuberet.dicto paruit Diophanes et soluta obsidione expeditus ipse praegressus agmen circa Andaniam, parvum oppidum inter Megalopolim Messenenque positum, Quinctio occurrit; et cum causas oppugnationis exponeret,castigatum leniter, quod tantam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere exercitum iussit nec pacem omnium bono partam turbare.Messeniis imperavit, ut exules reducerent et Achaeorum concilii essent; si qua haberent, de quibus aut recusare aut in posterum caveri sibi vellent, Corinthum ad se venirent;Diophanen concilium Achaeorum extemplo sibi praebere iussit. ibi de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus postulavit, ut restitueretur Romanis.Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat; eam mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere exercitum in superiorem partem Aetoliae liceret, qua expeditione fractis animis Aetolos compulit ad petendam pacem.Amynander Philippum Megalopolitanum insulae praefecit; postea per bellum, quo se Antiocho adversus Romanos coniunxit, Philippo ad munera belli revocato Hieroclen Agrigentinum successorem misit.is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit.id praemium belli suum esse aequum censebant Romani: non enim M'. Acilium consulem legionesque Romanas Diophani et Achaeis ad Thermopylas pugnasse.Diophanes adversus haec purgare interdum sese gentemque, interdum de iure facti disserere.quidam Achaeorum et initio eam se rem aspernatos testabantur et tunc pertinaciam increpitabant praetoris; auctoribusque iis decretum est, ut T. Quinctio ea res permitteretur.erat Quinctius sicut adversantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis. omissa contentione vocis vultusque “si utilem” inquit, “possessionem eius insulae censerem Achaeis esse, auctor essem senatui populoque Romano, ut eam vos habere sinerent;ceterum sicut testudinem ubi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnis ictus video esse, ubi exserit partis aliquas. quodcumque nudavit, obnoxium atque infirmum habere,haud dissimiliter vos, Achaei, clausos undique mari, quae intra Peloponnesi sunt terminos, ea et iungere vobis et iuncta tueri facile,simul aviditate plura amplectendi hinc excedatis, nuda vobis omnia, quae extra sint, et exposita ad omnes ictus esse.” adsentienti omni concilio nec Diophane ultra tendere auso Zacynthus Romanis traditur.per idem tempus Philippus rex proficiscentem consulem ad Naupactum percunctatus, si se interim, quae defecissent ab societate Romana,urbes recipere vellet, permittente eo ad Demetriadem copias admovit haud ignarus, quanta ibi tum turbatio esset.destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem nullam in Aetolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis adventum aut infestiorem etiam, quo iustius irati erant, Romanorum expectabant.turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci in praesidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex proelio adverso fuga delati, nec virium nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant:itaque praemissis a Philippo, qui spem impetrabilis veniae ostendebant, responderunt patere portas regi.ad primum eius ingressum principum quidam urbe excesserunt, Eurylochus mortem sibi conscivit. Antiochi milites—sic enim pacti crant—sic enim pacti erant—per Macedoniam Thraeciamque prosequentibus Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam deducti sunt.crant et paucae naves Demetriade, quibus praeerat Isidorus; eae quoque cum praefecto suo dimissae sunt. inde Dolopiam et Aperantiam et Perrhaebiae quasdam civitates recipit.