Proernam inde recepit et quae circa [ea] castella erant. ducere tum porro in sinum Maliacum coepit. appropinquanti faucibus, super quas siti Thaumaci sunt, deserta urbe iuventus omnis armata silvas et itinera insedit et in agmen Romanum ex superioribus locis incursavit.consul primo misit, qui ex propinquo colloquentes deterrerent eos a tali furore; postquam perseverare in incepto vidit, tribuno cum duorum signorum militibus circummisso interclusit ad urbem iter armatis, vacuamque eam cepit.tum clamore ab tergo captae urbis audito refugientium undique ex silvis insidiatorum caedes facta est.ab Thaumacis altero die consul ad Spercheum amnem pervenit, inde Hypataeorum agros vastavit.cum haec agebantur, Chalcide erat Antiochus, iam tum cernens nihil se ex Graecia praeter amoena Chalcide hiberna et infames nuptias petisse. tunc Aetolorum vana promissa incusare et Thoantem, Hannibalem vero non ut prudentem tantum virum sed prope vatem omnium.quae tum evenirent, admirari. ne tamen temere coepta segnitia insuper everteret, nuntios in Aetoliam misit, ut omni contracta iuventute convenirent Lamiam;et ipse eo decem milia fere peditum ex iis, qui postea venerant ex Asia, expleta et equites quingentos duxit.quo cum aliquanto pauciores quam umquam ante convenissent, et principes tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii dicerent omnia sedulo ab se facta, ut quam plurimos ex civitatibus suis evocarent;nec auctoritate nec gratia nec imperio adversus detractantes militiam valuisse, destitutus undique et ab suis, qui morabantur in Asia, et ab sociis, qui ea, in quorum spem vocaverant, non praestabant, intra saltum Thermopylarum sese recepit.id iugum, sicut Appennini dorso Italia dividitur, ita mediam Graeciam dirimit.ante saltum Thermopylarum in septentrionem versa Epirus et Perrhaebia et Magnesia—et Thessalia est et Phthiotae Achaei et sinus Maliacus;intra fauces ad meridiem vergunt Aetoliae pars maior et Acarnania et cum Locride Phocis et Boeotia adiunctaque insula Euboea et excurrente in altum velut promunturio Attica terra, sita ab tergo et Peloponnesus.hoc iugum ab Leucate et mari ad occidentem verso per Aetoliam ad alterum mare orienti obiectum tendens ea aspreta rupesque interiectas habet, ut non modo exercitus sed ne expediti quidem facile ullas ad transitum calles inveniant.extremos ad orientem montis Oetam vocant, quorum quod altissimum est Callidromon appellatur, in cuius valle ad Maliacum sinum vergente iter est non latius quam sexaginta passus.haec una militaris via est, qua traduci exercitus, si non prohibeantur, possint.ideo Pylae et ab aliis, quia calidae aquae in ipsis faucibus sunt, Thermopylae locus appellatur, nobilis Lacedaemoniorum adversus Persas morte magis memorabili quam pugna.haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici vallo fossaque et muro etiam,qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permunisset omnia,satis fidens numquam ea vim Romanum exercitum facturum, Aetolos ex quattuor milibus—tot enim convenerant—partim ad Heracleam praesidio obtinendam, quae ante ipsas fauces posita est, partim Hypatam mittit,et Heracleam haud dubius consulem oppugnaturum, et iam multis nuntiantibus circa Hypatam omnia evastari.consul depopulatus Hypatensem primo deinde Heracleensem agrum, inutili utrobique auxilio Aetolorum, in ipsis faucibus prope fontes calidarum aquarum adversus regem posuit castra. Aetolorum utraeque manus Heracleam sese incluserunt.Antiochum, cui, priusquam hostem cerneret, satis omnia permunita et praesidiis obsaepta videbantur, timor incessit, ne quas per imminentia iuga calles inveniret ad transitum Romanus;nam et Lacedaemonios quondam ita a Persis circuitos fama erat, et nuper Philippum ab iisdem Romanis:itaque nuntium Heracleam ad Aetolos mittit, ut hanc saltem sibi operam eo bello praestarent, ut vertices circa montium occuparent obsiderentque, ne qua transire Romani possent.hoc nuntio audito dissensio inter Aetolos orta est. pars imperio parendum regis atque eundum censebant,pars subsistendum Heracleae ad utramque fortunam, ut, sive victus ab consule rex esset, in expedito haberent integras copias ad opem propinquis ferendam civitatibus suis, sive vinceret, ut dissipatos in fugam Romanos persequerentur.utraque pars non mansit modo in sententia sua, sed etiam exsecuta est consilium: duo milia Heracleae substiterunt; duo trifariam divisa Callidromum et Rhoduntiam et Tichiunta—haec nomina cacuminibus sunt—occupavere.