P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M’. Acilium Glabrionem consules inito magistratu patres,priusquam de provinciis agerent, res divinas facere maioribus hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium maiorem partem anni fieri solet, precarique, quod senatus de novo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano bene atque feliciter eveniret.ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi.haec cum renuntiata essent, solutis religione animis patres rogationem ad populum ferri iusserunt,vellent iuberentne cum Antiocho rege, quique eius sectam secuti essent bellum iniri; si ea perlata rogatio esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent.P. Cornelius eam rogationem pertulit; tum senatus decrevit, ut consules Italiam et Graeciam provincias sortirentur, cui Graecia evenisset, ut praeter eum numerum militum, quem L. Quinctius consul in eam provinciam ex auctoritate senatus scripsisset imperassetve,ut eum exercitum acciperet, quem M. Baebius praetor anno priore ex senatus consulto in Macedoniam traiecisset;et extra Italiam permissum, ut, si res postulasset, auxilia ab sociis ne supra quinque milium numerum acciperet. L. Quinctium superioris anni consulem legari ad id bellum placuit.alter consul, cui Italia provincia evenisset, cum Bois iussus bellum gerere utro exercitu mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent, alterum ut mitteret Romanam, eaeque urbanae legiones essent paratae quo senatus censuisset.his ita in senatu intento ad id, quae cuius provincia foret, decretis, tum demum sortiri consules placuit. Acilio Graecia, Cornelio Italia evenit.certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M’. Acilius consul ludos magnos Iovi voveret et dona ad omnia pulvinaria.id votum in haec verba praeeunte P. Licinio pontifice maximo consul nuncupavit: “si duellum, quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit,tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit.quisquis magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto.” supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit.consulibus sortitis provincias extemplo et praetores sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque evenit, A. Cornelio Mammulae Bruttii, M. Aemilio Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Livio Salinatori classis, L. Aemilio Paulo Hispania ulterior.his ita exercitus decreti: A. Cornelio novi milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a L. Quinctio consule, dati sunt, iussusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundisiumque.L. Aemilio Paulo in ulteriorem Hispaniam, praeter eum exercitum, quem a M. Fulvio proconsule accepturus esset, decretum est, ut novorum militum tria milia duceret et trecentos equites, ita ut in iis duae partes socium Latini nominis, tertia civium Romanorum esset.idem supplementi ad C. Flaminium , cui imperium prorogabatur, in Hispaniam citeriorem est missum.M. Aemilius Lepidus ab L. Valerio , cui successurus esset, simul provinciam exercitumque accipere iussus;L. Valerium , si ita videretur, pro praetore in provincia retinere et provinciam ita dividere, ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram L. Valerius viginti navibus longis custodiret.eidem praetori mandatum, ut duas decumas frumenti exigeret; id ad mare comportandum devehendumque in Graeciam curaret.idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum; ceterum non in Graeciam sed Romam id frumentum portari placere.C. Livius praetor, cui classis evenerat, triginta navibus paratis traicere in Graeciam primo quoque tempore iussus, et ab Atilio naves accipere.veteres naves, quae in navalibus erant, ut reficeret et armaret, M. Iunio praetori negotium datum est, et in eam classem socios navales libertinos legeret.legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Graeciam portaretur, missi, pro quo pretium solveret populus Romanus.adeoque in apparatum curamque eius belli civitas intenta fuit,ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset, neve uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent.