de ea re nihil temere decerni placuit; ad frequentiores consultatio dilata est:instabat enim cura alia, quod civitas faenore laborabat, et quod, cum multis faenebribus legibus constricta avaritia esset, via fraudis inita erat, ut in socios, qui non tenerentur iis legibus, nomina transcriberent: ita libero faenore obruebantur debitores.cuius coercendi cum ratio quaereretur, diem finiri placuit Feralia, quae proxime fuissent, ut, qui post eam diem socii civibus Romanis credidissent pecunias, profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitor vellet legibus, ius creditori redderetur.inde postquam professionibus detecta est magnitudo aeris alieni per hanc fraudem contracti, M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem rogavit,plebesque scivit, ut cum sociis ac nomine Latino creditae pecuniae ius idem quod cum civibus Romanis esset. haec in Italia domi militiaeque acta.in Hispania nequaquam tantum belli fuit, quantum auxerat fama.C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Inluciam in Oretanis cepit, deinde in hibernacula milites deduxit, et per hiemem proelia aliquot nulla memoria digna adversus latronum magis quam hostium excursiones vario tamen eventu nec sine militum iactura sunt facta.maiores gestae res a M. Fulvio . is apud Toletum oppidum cum Vaccaeis Vettonibusque et Celtiberis signis collatis dimicavit, exercitum earum gentium fudit fugavitque, regem Hilernum vivum cepit.cum haec in Hispania gerebantur, comitiorum iam appetebat dies. itaque L. Cornelius consul relicto ad exercitum M. Claudio legato Romam venit.is in senatu cum de rebus ab se gestis disseruisset,quoque statu provincia esset, questus est cum patribus conscriptis, quod tanto bello una secunda pugna tam feliciter perfecto non esset habitus diis immortalibus honos. postulavit deinde, supplicationem simul triumphumque decernerent.prius tamen quam relatio fieret, Q. Metellus , qui consul dictatorque fuerat, litteras eodem tempore dixit et consulis L. Corneli ad senatum et M. Marcelli ad magnam partem senatorum adlatas esse inter se pugnantis,eoque dilatam esse consultationem, ut praesentibus auctoribus earum litterarum disceptaretur. itaque expectasse sese, ut consul, qui sciret ab legato suo adversus se scriptum aliquid, cum ipsi veniendum esset, deduceret eum secum Romam,cum etiam verius esset Ti. Sempronio imperium habenti tradi exercitum quam legato:nunc videri esse amotum de industria, qui ea, quae scripsisset, praesens dicere et arguere coram, et, si quid vani adferret, argui posset, donec ad liquidum veritas explorata esset.itaque nihil eorum, quae postularet consul, decernendum in praesentia censere.cum pergeret nihilo segnius referre, ut supplicationes decernerentur triumphantique sibi urbem invehi liceret, M. et C. Titinii tribuni plebis se intercessuros, si de ea re fieret senatus consultum, dixerunt.censores erant priore anno creati Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus .Cornelius lustrum condidit. censa sunt civium capita CXXXXIII. DCCIIII. aquae ingentes eo anno fuerunt, et Tiberis loca plana urbis inundavit;circa portam Flumentanam etiam collapsa quaedam ruinis sunt. et porta Coelimontana fulmine icta est, murusque circa multis locis de caelo tactus;et Ariciae et Lanuvii et in Aventino lapidibus pluvit; et a Capua nuntiatum est examen vesparum ingens in forum advolasse et in Martis aede consedisse; eas collectas cum cura et igni crematas esse.horum prodigiorum causa decemviri libros adire iussi, et novemdiale sacrum factum, et supplicatio indicta est atque urbs lustrata.iisdem diebus aediculam Victoriae Virginis prope aedem Victoriae M. Porcius Cato dedicavit biennio post, quam vovit.eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumviri deduxerunt A. Manlius Volso L. Apustius Fullo Q. Aelius Tubero , cuius lege deducebatur. tria milia peditum iere, trecenti equites, numerus exiguus pro copia agri.dari potuere tricena iugera in pedites, sexagena in equites. Apustio auctore tertia pars agri dempta est, quo postea, si vellent, novos colonos adscribere possent. vicena iugera pedites, quadragena equites acceperunt.in exitu iam annus erat, et ambitio magis quam umquam alias exarserat consularibus comitiis. multi et potentes petebant patricii plebeique,P. Cornelius Cn. filius Scipio , qui ex Hispania provincia nuper decesserat magnis rebus gestis, et L. Quinctius Flamininus , qui classi in Graecia praefuerat, et Cn. Manlius Volso ;hi patricii; plebeii autem C. Laelius , Cn. Domitius , C. Livius Salinator , M’. Acilius. sed omnium oculi in Quinctium Corneliumque coniecti: nam et in unum locum petebant ambo patricii, et rei militaris gloria recens utrumque commendabat.