rex ad Salganea castris positis navibus ipse cum principibus Aetolorum Euripum traiecit, et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt. pauci utrimque ad colloquium congressi sunt.Aetoli magno opere suadere, ut salva Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium atque amicum:neque enim eum inferendi belli, sed liberandae Graeciae causa in Europam traiecisse, et liberandae re, non verbis et simulatione, quod fecissent Romani;nihil autem utilius Graeciae civitatibus esse quam utramque complecti amicitiam; ita enim ab utriusque iniuria tutas alterius semper praesidio et fiducia fore.nam si non recepissent regem, viderent, quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere suis viribus non possent, ante portas esset.ad haec Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit, ad quos liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam traiecisset:nullam enim civitatem se in Graecia nosse, quae aut praesidium habeat, aut stipendium Romanis pendat, aut foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur:itaque Chalcidenses neque vindice libertatis ullo egere, cum liberi sint, neque praesidio, cum pacem eiusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant.amicitiam regis non aspernari, nec ipsorum Aetolorum. id primum eos pro amicis facturos, si insula excedant atque abeant:nam ipsis certum esse non modo non recipere moenibus, sed ne societatem quidem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.haec renuntiata regi ad naves, ubi restiterat, cum essent, in praesentia — neque enim iis venerat copiis, ut vi agere quicquam posset — reverti Demetriadem placuit.ibi, quoniam primum vanum inceptum evasisset, consultare cum Aetolis rex, quid deinde fieret. placuit Boeotos Achaeos Amynandrum regem Athamanum temptare.Boeotorum gentem aversam ab Romanis iam inde a Brachylli morte, et quae secuta eam fuerant, censebant;Achaeorum Philopoemenem principem aemulatione gloriae in bello Laconum infestum invisumque esse Quinctio credebant.Amynander uxorem Apamam, filiam Alexandri cuiusdam Megalopolitani, habebat, qui se oriundum a magno Alexandro ferens filiis duobus Philippum atque Alexandrum et filiae Apamam nomina inposuerat;quam regiis inclutam nuptiis maior ex fratribus Philippus secutus in Athamaniam fuerat.hunc forte ingenio vanum Aetoli et Antiochus inpulerant in spem Macedoniae regni, quod is vere regum stirpis esset, si Amynandrum Athamanesque Antiocho coniunxisset.et ea vanitas promissorum non apud Philippum modo sed etiam apud Amynandrum valuit.in Achaia legatis Antiochi Aetolorumque coram T. Quinctio Aegii datum est concilium.Antiochi legatus prior quam Aetoli est auditus. is, ut plerique, quos opes regiae alunt, vaniloquus maria terrasque inani sonitu verborum complevit:equitum innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos cataphractos vocant, partim sagittis ex equo utentis et, a quo nihil satis tecti sit, averso refugientis equo certius figentes.his equestribus copiis quamquam vel totius Europae exercitus in unum coacti obrui possent, adiciebat multiplicis copias peditum, et nominibus quoque gentium vix fando auditis terrebat,Dahas Medos Elymaeosque et Cadusios appellans.navalium vero copiarum, quas nulli portus capere in Graecia possent, dextrum cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere, quas gentes nullae umquam nec arte nec virtute navali aequassent.iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum esse: scire ipsos abundasse auro semper regna Asiae. itaque non cum Philippo nec Hannibale rem futuram Romanis, principe altero unius civitatis, altero Macedoniae tantum regni finibus incluso, sed cum magno Asiae totius partisque Europae rege.eum tamen, quamquam ab ultimis orientis terminis ad liberandam Graeciam veniat, nihil postulare ab Achaeis, in quo fides eorum adversus Romanos, priores socios atque amicos, laedatur:non enim ut secum adversus eos arma capiant, sed ut neutri parti sese coniungant petere. pacem utrique parti, quod medios deceat amicos, optent; bello se non interponant.idem ferme et Aetolorum legatus Archidamus petit, ut, quae facillima et tutissima esset, quietem praestarent, spectatoresque belli fortunarum alienarum eventum sine ullo discrimine rerum suarum opperirentur.provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quinctii,ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera servatos.