nihil opus esse regi duce Hannibale; comite et consiliario eodem ad bellum uti posse.modicum fructum ex ingenio tali neque gravem neque inutilem fore; si summa petantur, et dantem et accipientem praegravatura.nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt quam eorum, qui genus ac fortunam suam animis non aequant, quia virtutem et bonum alienum oderunt. extemplo consilium mittendi Hannibalis, quod unum in principio belli utiliter cogitatum erat, abiectum est.Demetriadis maxime defectione ab Romanis ad Aetolos elatus non ultra differre profectionem in Graeciam constituit.priusquam solveret naves, Ilium a mari escendit, ut Minervae sacrificaret. inde ad classem regressus proficitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur.Imbrum primo insulam tenuit; inde Sciathum traiecit; ubi collectis in alto quae dissipatae erant navibus ad Pteleum primum continentis venit.ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Demetriade occurrerunt, quorum frequentia laetus die postero in portum urbis navibus est invectus;copias haud procul inde exposuit. decem milia peditum fuere et quingenti equites, sex elephanti, vix ad Graeciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum bellum.Aetoli, postquam Demetriadem venisse Antiochum adlatum est, concilio indicto decretum, quo accerserent eum, fecerunt.iam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara in sinum Maliacum processerat.inde decreto accepto Lamiam venit, exceptus ingenti favore multitudinis cum plausibus clamoribusque et quibus aliis laetitia effusa vulgi significatur.in concilium ut ventum est, aegre a Phaenea praetore principibusque aliis [introductus] facto silentio dicere orsus rex.prima eius oratio fuit excusantis, quod tanto minoribus spe atque opinione omnium copiis venisset.id suae impensae erga eos voluntatis maximum debere indicium esse, quod nec paratus satis ulla re et tempore ad navigandum immaturo vocantibus legatis eorum haud gravate obsecutus esset credidissetque, cum se vidissent Aetoli, omnia vel in se uno posita praesidia existimaturos esse.ceterum eorum quoque se, quorum expectatio destituta in praesentia videatur, spem abunde expleturum:nam simul primum anni tempus navigabile praebuisset mare, omnem se Graeciam armis viris equis,omnem oram maritimam classibus completurum, nec impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso cervicibus eorum imperio Romano liberam vere Graeciam atque in ea principes Aetolos fecisset.cum exercitibus commeatus quoque omnis generis ex Asia venturos; in praesentia curae esse Aetolis debere, ut copia frumenti suis et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.in hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus discessit.post discessum regis inter duos principes Aetolorum, Phaeneam et Thoantem, contentio fuit.Phaeneas reconciliatore pacis et disceptatore de iis, quae in controversia cum populo Romano essent, utendum potius Antiocho censebat quam duce belli;adventum eius et maiestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim maiorem habituram quam arma; multa homines, ne bellare necesse sit, voluntate remittere, quae bello et armis cogi non possint.Thoas negare paci studere Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant:nihil enim aequi ab Romanis impetrari posse totiens legationibus missis Romam, totiens cum ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse.quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem, ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestris navalisque accersat.armatum regem aliquid impetraturum; inermem non pro Aetolis modo, sed ne pro se quidem ipso momenti ullius futurum apud Romanos.haec vicit sententia, imperatoremque regem appellandum censuerunt et triginta principes, cum quibus, si qua vellet, consultaret, delegerunt.ita dimisso concilio multitudo omnis in suas civitates dilapsa est;rex postero die cum apocletis eorum, unde bellum ordiretur, consultabat. optimum visum est Chalcidem, frustra ab Aetolis nuper temptatam, primum adgredi; et celeritate magis in eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse.itaque cum mille peditibus rex, qui Demetriade secuti erant, profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem constratis navibus secuti sunt.