consulibus designatis — inde namque deverteram — L. Quinctius et Cn. Domitius consules in provincias profecti sunt, Quinctius in Ligures, Domitius adversus Boios.Boi quieverunt, atque etiam senatus eorum cum liberis et praefecti cum equitatu — summa omnium mille et quingenti —consuli dediderunt se. ab altero consule ager Ligurum late est vastatus castellaque aliquot capta, unde non praeda modo omnis generis cum captivis parta, sed recepti quoque aliquot cives sociique, qui in hostium potestate fuerant.— eodem hoc anno Vibonem colonia deducta est ex senatus consulto plebique scito. tria milia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites;triumviri deduxerunt eos Q. Naevius M. Minucius M. Furius Crassipes; quina dena iugera agri data in singulos pedites sunt, duplex equiti. Bruttiorum proxime fuerat ager; Bruttii ceperant de Graecis.— Romae per idem tempus duo maximi fuerunt terrores, diutinus alter sed segnior: terra dies duodequadraginta movit, per totidem dies feriae in sollicitudine ac metu fuere; in triduum eius rei causa supplicatio habita est;ille non pavor vanus, sed vera multorum clades fuit: incendio a foro Bovario orto diem noctemque aedificia in Tiberim versa arsere, tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.iam fere in exitu annus erat, et in dies magis fama de Antiochi bello et cura patribus crescebat;itaque de provinciis designatorum magistratuum, quo intentiores essent omnes, agitari coeptum est.decrevere, ut consulibus Italia et quo senatus censuisset — iam esse bellum adversus Antiochum regem omnes sciebant—provinciae essent. cuius ea sors esset, quattuor milia peditum civium Romanorum et trecenti equites, sex milia socium Latini nominis cum quadringentis equitibus sunt decreta.eorum dilectum habere L. Quinctius consul iussus, ne quid moraretur, quo minus consul novus, quo senatus censuisset, extemplo proficisci posset.item de provinciis praetorum decretum est, prima ut sors duae, urbanaque et inter civis ac peregrinos iurisdictio esset, secunda Bruttii, tertia classis, ut navigaret quo senatus censuisset, quarta Sicilia, quinta Sardinia, sexta Hispania ulterior.imperatum praeterea L. Quinctio consuli est, ut duas legiones civium Romanorum novas conscriberet et socium ac Latini nominis viginti milia peditum et octingentos equites. eum exercitum praetori, cui Bruttii provincia evenisset, decreverunt.aedes duae Iovis eo anno in Capitolio dedicatae sunt; voverat L. Furius Purpureo praetor Gallico bello unam, alteram consul;dedicavit Q. Marcius Ralla duumvir. — iudicia in faeneratores eo anno multa severe sunt facta accusantibus privatos aedilibus curulibus M. Tuccio et P. Innio Bruto .de multa damnatorum quadrigae inauratae in Capitolio positae, et in cella Iovis supra fastigium aediculae duodecim clupea inaurata, et iidem porticum extra portam Trigeminam inter lignarios fecerunt.intentis in apparatum novi belli Romanis ne ab Antiocho quidem cessabatur.tres eum civitates tenebant, Zmyrna et Alexandria Troas et Lampsacus, quas neque vi expugnare ad eam diem poterat neque condicionibus in amicitiam perlicere. neque ab tergo relinquere traiciens ipse in Europam volebat.tenuit eum et de Hannibale deliberatio. et primo naves apertae, quas cum eo missurus in Africam fuerat, moratae sunt;deinde, an omnino mittendus esset, consultatio mota est, maxime a Thoante Aetolo, qui omnibus in Graecia tumultu completis Demetriadem adferebat in potestate esse et,quibus mendaciis de rege, multiplicando verbis copias eius, erexerat multorum in Graecia animos, isdem et regis spem inflabat: omnium votis eum accersi, concursum ad littora futurum, unde classem regiam prospexissent.hic idem ausus de Hannibale est movere sententiam prope iam certam regis. nam neque dimittendam partem navium a classe regia censebat,neque, si mittendae naves forent, minus quemquam ei classi quam Hannibalem praeficiendum:exulem illum et Poenum esse, cui mille in dies nova consilia vel fortuna sua vel ingenium posset facere,et ipsam eam gloriam belli, qua velut dote Hannibal concilietur, nimiam in praefecto regio esse. regem conspici, regem unum ducem, unum imperatorem videri debere.si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore, ac si per alium ducem amittantur; si quid prospere eveniat, Hannibalis eam, non Antiochi gloriam fore;si vero universo bello vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse sub rege victurum Hannibalem, uni subiectum, qui patriam [prope] non tulerit?non ita se a iuventa eum gessisse, spe animoque complexum orbis terrarum imperium, ut in senectute dominum laturus videatur.