neque omnia sub nutum dicionemque Romanam perventura.“nunc quoque “ inquit, “si modo vos quae inchoastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuvantibus et Aetolis sociis Antiochus quamvis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem.ea autem in libertate posita est, quae suis stat viribus, non ex alieno arbitrio pendet.‘ Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae vellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos meritorumque in universam Graeciam T. Quincti admonuerunt:ne temere eam nimia celeritate consiliorum everterent; consilia calida et audacia prima specie laeta, tractatu dura, eventu tristia esse. legatos Romanos, et in iis T. Quinctium , haud procul inde abesse; dum integra omnia essent,verbis potius de iis, quae ambigerentur, disceptarent quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum.multitudo avida novandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant; principum maxime seniores auctoritate obtinuerunt, ut daretur iis concilium.hoc decretum Athenienses cum retulissent, eundum in Aetoliam Quinctio visum est:aut enim moturum aliquid, aut omnis homines testes fore penes Aetolos culpam belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria sumpturos arma.postquam ventum est eo, Quinctius in concilio orsus a principio societatis Aetolorum cum Romanis, et quotiens ab iis fides mota foederis esset, pauca de iure civitatium, de quibus ambigeretur, disseruit:si quid tamen aequi se habere arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos, seu disceptare seu rogare senatum mallent,quam populum Romanum cum Antiocho lanistis Aetolis non sine magno motu generis humani et pernicie Graeciae dimicare? nec ullos prius cladem eius belli sensuros, quam qui movissent.haec nequiquam velut vaticinatus Romanus. Thoas deinde ceterique factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi pervicerunt,ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Graeciam disceptandumque inter Aetolos et Romanos.huic tam superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus praetor eorum: nam cum id ipsum decretum posceret eum Quinctius, non veritus maiestatem viri aliud in praesentia, quod magis instaret, praevertendum sibi esse dixit;decretum responsumque in Italia brevi castris super ripam Tiberis positis daturum:tantus furor illo tempore gentem Aetolorum, tantus magistratus eorum cepit.Quinctius legatique Corinthum redierunt. inde, ut quaeque de Antiocho nihil per se ipsi moti et sedentes expectare adventum viderentur regis,concilium quidem universae gentis post dimissos Romanos non habuerunt, per apocletos autem — ita vocant sanctius consilium; ex delectis constat viris — id agitabant, quonam modo in Graecia res novarentur.inter omnis constabat in civitatibus principes et optimum quemque Romanae societatis esse et praesenti statu gaudere, multitudinem et quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia novare velle;Aetoli consilium uno die spei quoque non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt, Demetriadem Chalcidem Lacedaemonem occupandi.singuli in singulas principes missi sunt, Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedaemonem, Diocles Demetriadem.hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque fugae ante dictum est, quia reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuvit.litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum sordida veste , tenentes velamenta supplicum, contionem frequentem adierunt singulos universosque obtestantes, ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent.et simplices homines misericordia et improbos seditiososque immiscendi res tumultu Aetolico spes movit:pro se quisque revocari iubebant. his praeparatis Diocles cum omni equitatu — et erat tum praefectus equitum — specie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, prima luce tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit.postquam portae appropinquabat, desilire omnes ex equis iussit et loris ducere equos itineris maxime modo solutis ordinibus, ut comitatus magis praefecti videretur quam praesidium.ibi una ex turmis ad portam relicta, ne excludi subsequens equitatus posset, media urbe ac per forum manu Eurylochum tenens multis occurrentibus gratulantibusque domum deduxit.mox equitum plena urbs erat, et loca opportuna occupabantur; tum in domos missi, qui principes adversae factionis interficerent. ita Demetrias Aetolorum facta est.