his curis cogitationibusque ita ab ineunte aetate animum agitaverat, ut nulla ei nova in tali re cogitatio esset.et tum omnium primum agmen constituit; dein Cretensis auxiliares et quos Tarentinos vocabant equites, binos secum trahentis equos, ad prima signa misit, et iussit equitibus subsequi super torrentem, unde aquari possent, rupem occupavit;eo impedimenta omnia et calonum turbam collectam armatis circumdedit et pro natura loci castra communivit;tabernacula statuere in aspretis et inaequabili solo difficile erat. hostes quingentos passus aberant. ex eodem rivo utrique cum praesidio levis armaturae aquati sunt; et priusquam, qualia propinquis castris solent, contraheretur certamen, nox intervenit.postero die apparebat pugnandum pro aquatoribus circa rivum esse. nocte in valle a conspectu hostium aversa, quantam multitudinem locus occulere poterat, condidit caetratorum.luce orta Cretensium levis armatura et Tarentini equites super torrentem proelium commiserunt; Telemnastus Cretensis popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus praeerat;Cretenses, et hostium auxiliares, equitumque idem genus, Tarentini, praesidio aquatoribus erant. aliquamdiu dubium proelium fuit ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis paribus;procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent. effuse secuti fugientes per convallem plerique et vulnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem viderent.caetrati ita, quantum latitudo vallis patiebatur, instructi sederant, ut facile per intervalla ordinum fugientes suos acciperent.consurgunt deinde ipsi integri, recentes, instructi; in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et vulneribus fessos impetum faciunt.nec dubia victoria fuit: extemplo terga dedit tyranni miles et haud paulo concitatiore cursu, quam secutus erat, fugiens in castra est compulsus.multi caesi captique in ea fuga sunt; et in castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset loca magis confragosa et, quacumque temere processisset, iniqua quam hostem metuens.inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans, in quo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum,qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi, ut intercluderent iter, ne aut tyrannus, cum vellet, receptum ad urbem haberet,aut commeatus ad urbe in castra portarentur, simul etiam temptaturos, si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent.non tam fidem dictis perfuga fecit, quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit.postero die Pythagoram cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro vallo iussit; ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa ocius ferri ad urbem iussit.Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et proclivem viam duci raptim vidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium, quae pro castris erat, emittit.illi ubi hostis adesse et a suis se desertos viderunt, primo in castra recipere se conati sunt;deinde, postquam instructa acies tota Achaeorum admovebatur, metu, ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum praegressum insistunt.extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum faciunt [et diripiunt]; ceteri ad persequendos hostes ire pergunt. erat iter tale, per quod vix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset: ut vero ad postremos proelium ortum est,clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est,maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant.Philopoemen, utcumque possent, instare et persequi auxiliaribus iussis — utique enim equitibus haud facilem futuram fugam —, ipse gravius agmen via patentiore ad Eurotan amnem deduxit.ibi castris sub occasum solis positis levem armaturam, quam ad persequendum reliquerat hostem, opperiebatur. qui ubi prima vigilia venerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam vagari saltu, corpora curare eos iubet;ipse ex cetera copia militum, qui quia priores in castra venerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant, delectos nihil praeter gladios secum ferentis extemplo educit, et duarum portarum itineribus, quae Pharas quaeque Barnosthenem ferunt, eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostis credebat.