ignarus, navis erat quadriremis vetus, capta annis ante LXXX, cum Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum veheret.huius fama motus — fuerat enim nobile in classe regia quondam navigium — deduci ab Aegio putrem iam admodum et vetustate dilabentem iussit.hac tum praetoria nave praecedente classem, cum in ea Patrensis Tiso praefectus classis veheretur, occurrerunt a Gytheo Laconum naves;et primo statim incursu ad novam et firmam navem vetus, quae per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, divulsa est, captique omnes, qui in nave erant.cetera classis praetoria nave amissa, quantum quaeque remis valuit, fugerunt. ipse Philopoemen in levi speculatoria nave fugit, nec ante fugae finem, quam Patras ventum est, fecit.nihil ea res animum militaris viri et multos experti casus imminuit; quin contra, si in re navali, cuius esset ignarus, offendisset, eo plus in ea, quorum usu calleret, spei nactus, breve id tyranno gaudium se effecturum adfirmabat.Nabis cum prospera re elatus, tum spem etiam haud dubiam nactus nihil iam a mari periculi fore, et terrestres aditus claudere opportune positis praesidiis voluit.tertia parte copiarum ab obsidione Gythei abducta ad Pleias posuit castra:imminet is locus et Leucis et Acriis, qua videbantur hostes exercitum admoturi. cum ibi stativa essent, pauci tabernacula haberent, multitudo alia casas ex harundinibus textas fronde, quae umbram modo praeberet,texissent, priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli adgredi statuit.navigia parva in stationem occultam agri Argivi contraxit; in ea expeditos milites, caetratos plerosque cum fundis et iaculis et alio levi genere armaturae imposuit.inde littora legens cum ad propinquum castris hostium promunturium venisset, egressus callibus notis nocte Pleias pervenit et sopitis vigilibus ut in nullo propinquo metu ignem casis ab omni parte castrorum iniecit.multi prius incendio absumpti sunt, quam hostium adventum sentirent et, qui senserant, nullam opem ferre potuerunt.ferro flammaque omnia absumpta; perpauci ex tam ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra perfugerunt.ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est,duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit.inde Tegeam exercitu contracto concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto, in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes,statuit, quoniam satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse.ad Caryas primum in hostium terra posuit castra. eo ipso die Gytheum expugnatum est. cuius rei ignarus Philopoemen castra ad Barnosthenem — mons est decem milia passuum ab Lacedaemone —promovit. et Nabis, recepto Gytheo cum expedito exercitu inde profectus, cum praeter Lacedaemonem raptim duxisset, Pyrrhi quae vocant castra occupavit, quem peti locum ab Achaeis non dubitabat.inde hostibus occurrit. obtinebant autem longo agmine propter angustias viae prope quinque milia passuum; cogebatur agmen ab equitibus et maxima parte auxiliorum, quod existimabat Philopoemen tyrannum mercennariis militibus, quibus plurimum fideret, ab tergo suos adgressurum.duae res simul inopinatae perculerunt eum, una praeoccupatus quem petebat locus, altera, quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.erat autem Philopoemen praecipuae in ducendo agmine locisque capiendis solertiae atque usus, nec belli tantum temporibus, sed etiam in pace se ad id maxime exercuerat.ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu saltum venisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, cum solus iret, secum ipse agitabat animo, cum comites haberet, ab his quaerebat,si hostis eo loco apparuisset, quid, si a fronte, quid, si ab latere hoc aut illo, quid, si ab tergo adoriretur, capiendum consilii foret; posse instructos derecta acie, posse inconditum agmen et tantummodo aptum viae occurrere.quem locum ipse capturus esset, cogitando aut quaerendo exequebatur, aut quot armatis, aut quo genere armorum — plurimum enim interesse — usurus; quo impedimenta, quo sarcinas, quo turbam inermem reiceret;quanto ea aut quali praesidio custodiret, et utrum pergere, qua coepisset ire, via, an eam, qua venisset, repetere melius esset;castris quoque quem locum caperet, quantum munimento amplecteretur loci, qua opportuna aquatio, qua pabuli lignorumque copia esset; qua postero die castra moventi tutum maxime iter, quae forma agminis esset.