duxit L. Oppius Salinator , qui priore anno aedilis plebei fuerat —, et ut idem praetor L. Valerio collegae scriberet periculum esse,ne classis regis Antiochi ex Aetolia in Siciliam traiceret: itaque placere senatui ad eum exercitum, quem haberet, tumultuariorum militum ad duodecim milia et quadringentos equites scriberet, quibus oram maritimam provinciae, qua vergeret in Graeciam, tueri posset.eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit, oppidaque omnia maritima, quae in Graeciam versa erant, praesidiis firmavit.addidit alimenta rumoribus adventus Attali, Eumenis fratris, qui nuntiavit Antiochum regem Hellespontum cum exercitu transisse, et Aetolos ita se parare, ut sub adventum eius in armis essent.et Eumeni absenti et praesenti Attalo gratiae actae, et aedes liberae locus lautia decreta, et munera data, equi duo, bina equestria arma et vasa argentea centum pondo et aurea viginti pondo.cum alii atque alii nuntii bellum instare adferrent, ad rem pertinere visum est consules primo quoque tempore creari.itaque senatus consultum factum est, ut M. Fulvius praetor litteras extemplo ad consulem mitteret, quibus certior fieret senatui placere, provincia exercituque tradito legatis Romam reverti eum et ex itinere praemittere edictum, quo comitia consulibus creandis ediceret.paruit iis litteris consul et praemisso edicto Romam venit.eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in unum locum petierunt, P. Cornelius Cn. F. Scipio , qui priore anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn. Manlius Volso .P. Scipioni , ut dilatum viro tali, non negatum honorem appareret, consulatus datus est; additur ei de plebe collega M'. Acilius Glabrio .postero die praetores creati L. Aemilius Paulus M. Aemilius Lepidus M. Iunius Brutus A. Cornelius Mammula C. Livius et L. Oppius , utrique eorum Salinator cognomen erat; Oppius is erat, qui classem viginti navium in Siciliam duxerat.interim, dum novi magistratus sortirentur provincias, M. Baebius a Brundisio cum omnibus copiis transire in Epirum est iussus et circa Apolloniam copias continere,et M. Fulvio praetori urbano negotium datum est, ut quinqueremes novas quinquaginta faceret.et populus quidem Romanus ita se ad omnis conatus Antiochi praeparabat;Nabis iam non differebat bellum, sed summa vi Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod miserant obsessis praesidium, agros eorum vastabat.Achaei non antea ausi capessere bellum,quam ab Roma revertissent legati, ut, quid senatui placeret, scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt, qui consilium ab eo peterent.in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi.cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius, quem ipsi consuluissent, consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat.praetor is tum erat et omnis eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat. is praefatus bene comparatum apud Aetolos esse, ne praetor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos, quid vellent, iussit:praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque, ut, quantum in consilio humano positum esset, nec pacis eos paeniteret nec belli.plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum habuit, quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset.itaque ingenti consensu bellum decretum est, tempus et ratio administrandi eius libera praetori permissa.Philopoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse existimabat classem Romanam expectandam, quae a mari Gytheum tueri posset;sed metuens, ne dilationem res non pateretur, et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naves Achaeorum deduxit.comparaverat et tyrannus modicam classem ad prohibenda, si qua obsessis mari summitterentur, praesidia, tres tectas naves et lembos pristisque, tradita vetere classe ex foedere Romanis.harum novarum tum navium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, provectos in altum cotidie remigem militemque simulacris navalis pugnae exercebat, in eo ratus verti spem obsidionis,si praesidia maritima interclusisset praetor Achaeorum sicut terrestrium certaminum arte quemvis clarorum imperatorum vel usu vel ingenio aequabat,ita rudis in re navali erat, Arcas, mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta praefectus auxiliorum militaverat,