: tali tempore in luxuria et ornatu matronae occupatae erant, ut ad eam coercendam Oppia lex desiderata sit, cum, quia Cereris sacrificium lugentibus omnibus matronis intermissum erat, senatus finiri luctum trigintadiebus iussit ? cui non apparet inopiam et miseriam civitatis [et] quia omnium privatorum pecuniae in usum publicum vertendae erant, istam legem scripsisse, tam diu mansuram, quam diu causa scribendae legis mansisset?nam si, quae tunc temporis causa aut decrevit senatus aut populus iussit, in perpetuum servari oportet, cur pecunias reddimus privatis? cur publica praesenti pecunia locamus?cur servi, qui militent, non emuntur? cur privati non damus remiges, sicut tunc dedimus?omnes alii ordines, omnes homines mutationem in meliorem statum rei publicae sentient: ad coniuges tantum nostras pacis et tranquillitatis publicae fructus non perveniet?purpura viri utemur, praetextati in magistratibus, in sacerdotiis; liberi nostri praetextis purpura togis utentur; magistratibus in coloniis municipiisque, hic Romae infimo generi, magistris vicorum, togae praetextae habendae ius permittemus, nec ut vivi solum habeant [tantum] insigne,sed etiam ut cum eo crementur mortui; feminis dumtaxat purpurae usu interdicemus ? et, cum tibi viro liceat purpura in vestem stragulam uti, matrem familiae tuam purpureum amiculum habere non sines, et equus tuus speciosius instratus erit quam uxor vestita?sed in purpura, quae teritur absumitur, iniustam quidem, sed aliquam tamen causam tenacitatis video; in auro vero, in quo praeter manu pretium nihil intertrimenti fit, quae malignitas est? praesidium potius in eo est et ad privatos et ad publicos usus, sicut experti estis.nullam aemulationem inter se singularum, quoniam nulla haberet, esse aiebat. at hercule universis dolor et indignatio est, cum sociorum Latini nominis uxoribus vident ea concessa ornamenta,quae sibi adempta sint, cum insignis eas esse auro et purpura, cum illas vehi per urbem, se pedibus sequi, tamquam in illarum civitatibus, non in sua imperium sit.virorum hoc animos vulnerare posset; quid muliercularum censetis, quas etiam parva movent?non magistratus nec sacerdotia nec triumphi nec insignia nec dona aut spolia bellica iis contingere possunt;munditiae et ornatus et cultus, haec feminarum insignia sunt, his gaudent et gloriantur, hunc mundum muliebrem appellarunt maiores nostri, quid aliud in luctu quam purpuram atque aurum deponunt?quid, cum eluxerunt, sumunt? quid in gratulationibus supplicationibusque nisi excellentiorem ornatum adiciunt?scilicet, si legem Oppiam abrogaritis, non vestri arbitrii erit, si quid eius vetare volueritis, quod nunc lex vetat; minus filiae, uxores, sorores etiam quibusdam in manu erunt;— numquam salvis suis exuitur servitus muliebris; et ipsae libertatem, quam viduitas et orbitas facit,detestantur, in vestro arbitrio suum ornatum quam in legis malunt esse; et vos in manu et tutela, non in servitio debetis habere eas et malle patres vos aut viros quam dominos dici.invidiosis nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem et secessionem appellando. id enim periculum est, ne Sacrum montem, sicut quondam irata plebs, aut Aventinum capiant;— patiendum huic infirmitati est, quodcumque vos censueritis. quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.’haec cum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto maior frequentia mulierum postero die sese in publicum effudit, unoque agmine omnes Brutorum ianuas obsederunt,qui collegarum rogationi intercedebant, nec ante abstiterunt, quam remissa intercessio ab tribunis est.nulla deinde dubitatio fuit, quin omnes tribus legem abrogarent. viginti annis post abrogata est quam lata.M. Porcius consul, postquam abrogata lex Oppia est, extemplo viginti quinque navibus longis, quarum quinque sociorum erant, ad Lunae portum profectus est eodem exercitu convenireiusso et edicto per oram maritimam misso navibus omnis generis contractis ab Luna proficiscens edixit, ut ad portum Pyrenaei sequerentur; inde se frequenti classe ad hostis iturum.praetervecti Ligustinos montes sinumque Gallicum ad diem, quam edixerat, convenerunt. inde Rhodam ventum, et praesidium Hispanorum, quod in castello erat, vi deiectum.ab Rhoda secundo vento Emporias perventum. ibi copiae omnes praeter socios navales in terram expositae.iam tunc Emporiae duo oppida erant muro divisa. unum Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses, oriundi, alterum Hispani;sed Graecum oppidum in mare expositum totum orbem muri minus quadringentos passus patentem habebat, Hispanis retractior a mari trium milium passuum in circuitu murus erat.