satius visum esse, tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui, quam intermori vehementioribus,quam quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram. praeteritorum commemorationi subiecit,proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse; Demetriadis Chalcidisque praesidia intra decimum diem audituros deducta,Acrocorinthum ipsis extemplo videntibus vacuam Achaeis traditurum, ut omnes scirent, utrum Romanis an Aetolis mentiri mos esset,qui male commissam libertatem populo Romano sermonibus distulerint et mutatos pro Macedonibus Romanos dominos. sed illis nec, quid dicerent, nec, quid facerent, quicquam umquam pensi fuisse;reliquas civitates monere, ut ex factis, non ex dictis amicos pensent intellegantque, quibus credendum et a quibus cavendum sit. libertate modice utantur; temperatam eam salubrem et singulis et civitatibus esse,nimiam, et aliis gravem et ipsis qui habeant, praecipitem et effrenatam esse.concordiae in civitatibus principes et ordines inter se, et in commune omnes civitates consulerent. adversus consentientis nec regem quemquam satis validum nec tyrannum fore;discordiam et seditionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars, quae domestico certamine inferior sit, externo potius se applicet quam civi cedat.alienis armis partam, externa fide redditam libertatem sua cura custodirent servarentque, ut populus Romanus dignis datam libertatem ac munus suum bene positum sciret.has velut parentis voces cum audirent, manare omnibus gaudio lacrimae, adeo ut ipsum quoque confunderent dicentem.paulisper fremitus approbantium dicta fuit monentiumque aliorum alios, ut eas voces velut oraculo missas in pectora animosque demitterent.silentio deinde facto petiit ab iis, ut civis Romanos, si qui apud eos in servitute essent, conquisitos intra duos menses mitterent ad se in Thessaliam; ne ipsis quidem honestum esse in liberata terra liberatores eius servire.omnes acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc agere, quod admoniti essent, ut tam pio, tam necessario officio fungerentur.ingens numerus erat bello Punico captorum, quos Hannibal, cum ab suis non redimerentur, venum dederat.multitudinis eorum argumentum est, quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent. mille enim ducentos ea ratione Achaia habuit.adice nunc pro portione, quot verisimile sit Graeciam totam habuisse.nondum conventus dimissus erat, cum respiciunt praesidium ab Acrocorintho descendens protinus duci ad portam atque abire.quorum agmen imperator secutus prosequentibus cunctis, servatorem liberatoremque acclamantibus, salutatis dimissisque iis eadem, qua venerat, via Elatiam rediit.inde cum omnibus copiis Ap. Claudium legatum dimittit. per Thessaliam atque Epirum ducere Oricum iubet atque se ibi opperiri;inde namque in animo esse exercitum in Italiam traicere. et L. Quinctio fratri, legato et praefecto classis, scribit, ut onerarias ex omni Graeciae ora eodem contraheret.ipse Chalcidem profectus, deductis non a Chalcide solum sed etiam ab Oreo atque Eretria praesidiis, conventum ibi Euboicarum habuit civitatium admonitosque,in quo statu rerum accepisset eos et in quo relinqueret, dimisit.Demetriadem inde proficiscitur;deductoque praesidio prosequentibus cunctis, sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in Thessaliam, ubi non liberandae modo civitates erant, sed ex omni colluvione et confusione in aliquam tolerabilem formam redigendae.nec enim temporum modo vitiis ac violentia et licentia regia turbati erant sed inquieto etiam ingenio gentis, nec comitia nec conventum nec concilium ullum non per seditionem ac tumultum iam inde a principio ad nostram usque aetatem traducentis.a censu maxime et senatum et iudices legit potentioremque eam partem civitatium fecit, cui salva et tranquilla omnia esse magis expediebat.ita cum percensuisset Thessaliam, per Epirum Oricum, unde erat traiecturus, venit.ab Orico copiae omnes Brundisium transportatae. inde per totam Italiam ad urbem prope triumphantes non minore agmine rerum captarum quam suo prae se acto venerunt.postquam Romam ventum est, senatus extra urbem Quinctio ad res gestas edisserendas datus est triumphusque meritis ab lubentibus decretus.triduum triumphavit. die primo arma, tela signaque aerea et marmorea transtulit, plura Philippo adempta, quam quae ex civitatibus ceperat; secundo aurum argentumque factum infectumque et signatum.