nec multum afuit, quin, qua intenderant, penetrarent; sed tardavit impetum eorum spes obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata. Dexagoridas et Gorgopas pari imperio praeerant urbi.Dexagoridas miserat ad legatum Romanum traditurum se urbem;et cum ad eam rem tempus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor interficitur, intentiusque ab uno urbs defendebatur. et difficilior facta oppugnatio erat, ni T. Quinctius cum quattuor milibus delectorum militum supervenisset.is cum supercilio haud procul distantis tumuli ab urbe instructam aciem ostendisset, et ex altera parte L. Quinctius ab operibus suis terra marique instaret,tum vero desperatio Gorgopan quoque coegit id consilii, quod in altero morte vindicaverat, capere,et pactus, ut abducere inde milites, quos praesidii causa habebat, liceret, tradidit Quinctio urbem.priusquam Gytheum traderetur, Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita custodia urbis Timocrati Pellenensi cum mille mercennariis militibus et duobus milibus Argivorum Lacedaemonem ad Nabim venit.Nabis sicut primo adventu Romanae classis et traditione oppidorum maritimae orae conterritus erat, sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis retento,postquam id quoque traditum Romanis audivit esse et, cum ab terra omnibus circa hosti li bus nihil spei esset,a mari quoque toto se interclusum, cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in castra misit ad explorandum, si paterentur legatos ad se mitti.qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem venit nullis cum aliis mandatis, quam ut tyranno colloqui cum imperatore liceret.consilio advocato cum omnes dandum colloquium censuissent, dies locusque constituitur.in mediae regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum venissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis,Quinctius cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristaeno, Achaeorum praetore, tribunisque militum paucis descendit.ibi permisso, [ut] seu dicere prius seu audire mallet, ita coepit tyrannus: ‘si ipse per me, T. Quincti vosque qui adestis, causam excogitare, cur mihi aut indixissetis bellum aut inferretis, possem, tacitus eventum fortunae meae expectassem;nunc imperare animo nequivi, quin, priusquam perirem, cur periturus essem, scirem. et hercules, si tales essetis,qualis esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil societatis fides sancti haberet, in me quoque vobis quid faceretis minus pensi esse non mirarer;nunc cum vos intueor, Romanos esse video, qui rerum divinarum foedera, humanarum fidem socialem sanctissimam habeatis;cum me ipse respexi, eum me esse spero, cui et publice, sicut ceteris Lacedaemoniis, vobiscum vetustissimum foedus sit et meo nomine privatim amicitia ac societas, nuper Philippi bello renovata.at enim ego eam violavi et everti, quod Argivorum civitatem teneo.quo modo hoc tuear? re an tempore? res mihi duplicem defensionem praebet; nam et ipsis vocantibus ac tradentibus urbem eam accepi, non occupavi, et accepi, cum Philippi partium, non in vestra societate esset.tempus autem eo me liberat, quod, cum iam Argos haberem, societas mihi vobiscum convenit, et, ut vobis mitterem ad bellum auxilia, non, ut Argis praesidium deducerem, pepigistis.at hercule in ea controversia, quae de Argis est, superior sum et aequitate rei, quod non vestram urbem, sed hostium, quod volentem,non vi coactam accepi, et vestra confessione, quod in condicionibus societatis Argos mihi reliquistis;ceterum nomen tyranni et facta me premunt, quod servos ad libertatem voco, quod in agros inopem plebem deduco. de nomine hoc respondere possum, me.qualiscumque sum, eundem esse, qui fui, cum tu ipse mecum, T. Quincti , societatem pepigisti.tum me regem appellari a vobis memini, nunc tyrannum vocari video. itaque, si ego nomen imperii mutassem, mihi meae inconstantiae, cum vos mutetis, vobis vestrae reddenda ratio est.quod ad multitudinem servis liberatis auctam et egentibus divisum agrum attinet, possum quidem et in hoc me iure temporis tutari:iam feceram haec, qualiacumque sunt, cum societatem mecum pepigistis et auxilia in bello adversus Philippum accepistis;sed si nunc ea fecissem, non dico ‘quid in eo vos laesissem aut vestram amicitiam violassem?’, sed illud, me more atque instituto maiorum fecisse.nolite ad vestras leges atque instituta exigere ea, quae Lacedaemone fiunt. nihil comparare singula necesse est. vos a censu equitem, a censu peditem legitis, et paucos excellere opibus, plebem subiectam esse illis vultis;noster legum lator non in paucorum manu rem publicam esse voluit, quem vos senatum appellatis, nec excellere unum aut alterum ordinem in civitate, sed per aequationem fortunae ac dignitatis fore credidit, ut multi essent, qui arma pro patria ferrent.