et, ne quid intestini motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam, ut salvum vellent tyrannum, sperare non poterat.cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus copiis —Dromon ipsi vocant — positis armis ad contionem vocari iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit;et pauca praefatus, cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre, si quos suspectos status praesens rerum faceret, prohiberi potius, ne quid moliri possint, quam puniri molientis;itaque quosdam se in custodia habiturum, donec ea, quae instet, tempestas praetereat; hostibus repulsis, a quibus, si modo proditio intestina satis caveatur, minus periculi esse, extemplo eos emissurum —: sub haec citari nomina octoginta ferme principum iuventutis iussit atque eos, ut quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit;nocte insequenti omnes interfecti. Ilotarum deinde quidam — hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus —, transfugere voluisse insimulati per omnis vicos sub verberibus acti necantur. hoc terrore obstipuerant multitudinis animi ab omni conatu novorum consiliorum.intra munitiones copias continebat, nec parem se ratus, si dimicare acie vellet, et urbem relinquere tam suspensis et incertis omnium animis metuens.Quinctius satis iam omnibus paratis profectus ab stativis die altero ad Sellasiam super Oenunta fluvium pervenit, quo in loco Antigonus, Macedonum rex, cum Cleomene, Lacedaemoniorum tyranno, signis conlatis dimicasse dicebatur.inde cum audisset descensum difficilis et artae viae esse, brevi per montes circuitu praemissis, qui munirent viam, lato satis et patenti limite ad Eurotam rotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, pervenit.ubi castra metantis Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt nihil tale expectantis, quia nemo iis obvius toto itinere fuerat, ac velut pacato agro transierant.aliquamdiu peditibus equites, equitibus pedites vocantibus, cum in se cuique minimum fiduciae esset, trepidatum est; tandem signa legionum supervenerunt,et, cum primi agminis cohortes inductae in proelium essent, qui modo terrori fuerant, trepidantes in urbem compulsi sunt.Romani, cum tantum a muro recessissent, ut extra ictum teli essent, acie derecta paulisper steterunt; postquam nemo hostium contra exibat, redierunt in castra.postero die Quinctius prope flumen praeter urbem sub ipsas Menelai montis radices ducere copias instructas pergit; primae legionariae cohortes ibant, levis armatura et equites agmen cogebant.Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur.postquam extremum agmen praeteriit, tum ab oppido, eodem, quo pridie eruperant, tumultu pluribus simul locis erumpunt.Ap. Claudius agmen cogebat; qui ad id, quod futurum erat, ne inopinatum accideret, praeparatis suorum animis signa extemplo convertit totumque in hostem agmen circumegit.itaque, velut rectae acies concurrissent, iustum aliquamdiu proelium fuit; tandem Nabidis milites in fugam inclinarunt; quae minus infesta ac trepida fuisset, ni Achaei locorum prudentes institissent. ii et caedem ingentem ediderunt et dispersos passim fuga plerosque armis exuerunt. Quinctius prope Amyclas posuit castra;unde cum perpopulatus omnia circumiecta urbi frequentis et amoeni agri loca esset, nullo iam hostium porta excedente castra movit ad fluvium Eurotam. inde vallem Taygeto subiectam agrosque ad mare pertinentis evastat.eodem fere tempore L. Quinctius maritimae orae oppida partim voluntate, partim metu aut vi recepit.certior deinde factus Gytheum oppidum omnium maritimarum rerum Lacedaemoniis receptaculum esse nec procul a mari castra Romana abesse, omnibus id copiis adgredi constituit.erat eo tempore valida urbs, et multitudine civium incolarumque et omni bellico apparatu instructa.in tempore Quinctio rem haud facilem adgredienti rex Eumenes et classis Rhodiorum supervenerunt.ingens multitudo navalium sociorum e tribus contracta classibus intra paucos dies omnia, quae ad oppugnationem urbis terra marique munitae faciunda opera erant, effecit, iam testudinibus admotis murus subruebatur.iam arietibus quatiebatur. itaque una crebris ictibus eversa est turris quodque circa muri erat casu eius prostratum;et Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertiore loco hostis, simul per patefactum ruina iter inrumpere conabantur.