ceteri omisso bello in vicos suos atque agros dilapsi.consul relicum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae exercitum habuit restituitque, quae in iis oppidis bello diruta fuerant.cum hic status rerum in Italia Hispaniaque esset, T. Quinctio in Graecia ita hibernis actis, ut exceptis Aetolis, quibus nec pro spe victoriae praemia contigerant, nec diu quies placere poterat, universa Graecia simul pacis libertatisque perfruens bonis egregiestatu suo gauderet nec magis in bello virtutem Romani ducis quam in victoria temperantiam iustitiamque et moderationem miraretur, senatus consultum, quo bellum adversus Nabim Lacedaemonium decretum erat, adfertur.quo lecto Quinctius conventum Corinthum omnium sociarum civitatium legationibus in diem certam edicit. ad quam ubi frequentes undique principes convenerunt, ita uti ne Aetoli quidem abessent, tali oratione est usus:‘bellum adversus Philippum non magis communi animo consilioque Romani et Graeci gesserunt, quam utrique suas causas belli habuerunt.nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginiensis hostis eorum iuvando, nunc hic sociis nostris oppugnandis violaverat et in vos talis fuit,ut nobis, etiam si nostrarum oblivisceremur iniuriarum, vestrae iniuriae satis digna causa belli fuerit.hodierna consultatio tota ex vobis pendet. refero enim ad vos, utrum Argos, sicut scitis ipsi, ab Nabide occupatos pati velitis sub dicione eius esse,an aequum censeatis nobilissimam vetustissimamque civitatem, in media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu quo ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse, haec consultatio, ut videtis, tota de re pertinente ad vos est;Romanos nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius civitatis servitus non plenam nec integram gloriam esse sinit.ceterum, si vos nec cura eius civitatis nec exemplum nec periculum movet, ne serpat latius contagio eius mali, nos aequi bonique facimus. de hac re vos consulo, staturus eo, quod plures censueritis.’post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae coeptae sunt.cum legatus Atheniensium, quantum poterat, gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita extulisset, ‘imploratos [auxilium] adversus Philippum tulisse opem, non rogatos ultro adversus tyrannum Nabim offerre auxilium’, indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium,cum fateri potius praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi Aetolos. igitur Alexander, princeps gentis,invectus primum in Atheniensis, libertatis quondam duces et auctores, adsentationis propriae gratia communem causam prodentis,questus deinde [est] Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere,ut Argos habeant, Aetolos, primos hostis Philippi, semper socios Romanorum, pactos in foedere suas urbes agrosque fore devicto Philippo, fraudari Echino et Pharsalo,insimulavit fraudis Romanos, quod vano titulo libertatis ostentato Chalcidem et Demetriadem praesidiis tenerent, qui Philippo cunctanti deducere inde praesidia obicere semper soliti sint ‘numquam, donec Demetrias Chalcisque et Corinthus tenerentur, liberam Graeciam fore’, postremo quia manendi in Graecia retinendique exercitus Argos et Nabim causam facerent.deportarent legiones in Italiam;Aetolos polliceri aut condicionibus et voluntate sua Nabim praesidium Argis deducturum, aut vi atque armis coacturos in potestate consentientis Graeciae esse.haec vaniloquentia primum Aristaenum, praetorem Achaeorum, excitavit.‘ne istuc’ inquit ‘Iuppiter optimus maximus sirit Iunoque regina, cuius in tutela Argi sunt, ut illa civitas inter tyrannum Lacedaemonium et latrones Aetolos praemium sit posita in eo discrimine, ut miserius a vobis recipiatur, quam ab illo capta est.mare interiectum ab istis praedonibus non tuetur nos, T. Quincti ; quid, si in media Peloponneso arcem sibi fecerint, futurum nobis est? linguam tantum Graecorum habent, sicut speciem hominum;moribus ritibusque efferatioribus quam ulli barbari, immo quam immanes beluae vivunt. itaque vos rogamus, Romani, ut et ab Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis, ut ab latrocinio quoque Aetolorum satis pacata haec relinquatis.’ Romanus, cunctis undique increpantibus Aetolos, responsurum se fuisse iis dixit, nisi ita infensos omnis in eos videret, ut sedandi potius quam irritandi essent.contentum itaque opinione ea, quae de Romanis Aetolisque esset, referre se dixit, quid de Nabidis bello placeret, nisi redderet Achaeis Argos, cum omnes bellum decressent,