si quis extra ordinem avidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet.iam castra oppugnabantur, saxisque et sudibus et omni genere telorum summovebantur a vallo Romani. ubi recens admota legio est, tum et oppugnantibus animus crevit, et infensius hostes pro vallo pugnabant.consul omnia oculis perlustrat, ut, qua minima vi resistatur, ea parte irrumpat. ad sinistram portam infrequentis videt;eo secundae legionis principes hastatosque inducit. non sustinuit impetum eorum statio, quae portae apposita erat; et ceteri, postquam intra vallum hostem vident, ipsi castris exuti signa armaque abiciunt.caeduntur in portis, suomet ipsi agmine in arto haerentes. secundani terga hostium caedunt, ceteri castra diripiunt.Valerius Antias supra quadraginta milia hostium caesa eo die scribit; Cato ipse, haud sane detrectator laudum suarum, multos caesos ait, numerum non adscribit.tria eo die laudabilia fecisse putatur, unum, quod circumducto exercitu procul navibus suis castrisque, ubi spem nusquam nisi in virtute haberent, inter medios hostes proelium commisit;alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit.nihil deinde a victoria cessatum. cum receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in agros duxit.effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt, quae res non minus quam pugna pridie adversa Emporitanos Hispanos accolasque eorum in deditionem compulit.multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se. quos omnes appellatos benigne vinoque et cibo curatos domos dimisit.confestim inde castra movit, et, quacumque incedebat agmen, legati dedentium civitates suas occurrebant, et,cum Tarraconem venit, iam omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, captivique et Romani et socium ac Latini nominis, variis casibus in Hispania oppressi, donum consuli a barbaris reducebantur.fama deinde vulgatur consulem in Turdetaniam exercitum ducturum, et ad devios montanos ‘profectum etiam’ falso perlatum est.ad hunc vanum et sine auctore ullo rumorem Bergistanorum civitatis septem castella defecerunt. eos educto exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit.haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, defecerunt. iterum subacti; sed non eadem venia victis fuit. sub corona veniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent.interim P. Manlius praetor exercitu vetere a Q. Minucio , cui successerat, accepto, adiuncto et Ap. Claudi Neronis ex ulteriore Hispania vetere item exercitu, in Turdetaniam proficiscitur.omnium Hispanorum maxime imbelles habentur Turdetani; freti tamen multitudine sua obviam ierunt agmini Romano.eques immissus turbavit extemplo aciem eorum. pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit; milites veteres, periti hostium bellique, haud dubiam pugnam fecerunt.nec tamen ea pugna debellatum est; decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum.consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque civitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Hiberum Hispanis adimit.quam rem adeo aegre passi, ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, ferox genus, nullam vitam rati sine armis esse.quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium civitatium ad se vocari iussit atque iis ‘non nostra’ inquit ‘magis quam vestra refert vos non rebellare, si quidem id maiore Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper adhuc factum est.id ut ne fiat, uno modo arbitror caveri posse, si effectum erit, ne possitis rebellare.volo id quam mollissima via consequi. vos quoque in ea re consilio me adiuvate. nullum libentius sequar, quam quod vosmet ipsi attuleritis.’ tacentibus spatium se ad deliberandum dierum paucorum dare dixit.cum revocati secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos, qui nondum parebant, profectus, ut in quamque regionem venerat, omnes, qui circa incolebant, populos in deditionem accepit.Segesticam tantum, gravem atque opulentam civitatem, vineis et pluteis cepit.eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus, quam qui primi venerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant,huic ex usurpata libertate in servitutem velut adserendi erant; et ita mota omnia accepit, ut alii in armis essent, alii obsidione ad defectionem cogerentur nec, nisi in tempore subventum foret, ultra sustentaturi fuerint.