sociis spem pro re ostentandam censet; saepe vana pro veris, maxime in bello, valuisse, et credentem se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque audendo servatum.postero die legatis respondet, quamquam vereatur, ne suas vires aliis eas commodando minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis quam sui rationem habere.denuntiari militum parti tertiae ex omnibus cohortibus iubet, ut cibum, quem in naves imponant, mature coquant, navesque in diem tertium expediri [iussit]. duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea iubet;filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet.legati non ante profecti, quam impositos in naves milites viderunt; id pro haud dubio iam nuntiantes non suos modo sed etiam hostis fama Romani auxilii adventantis impleverunt.consul, ubi satis, quod in speciem fuit, ostentatum est, revocari ex navibus milites iubet;ipse, cum iam id tempus anni appeteret, quo geri res possent, castra hiberna tria milia passuum ab Emporiis posuit. inde per occasiones nunc hac parte, nunc illa modico praesidio castris relicto praedatum milites in hostium agros ducebat.nocte ferme proficiscebantur, ut et quam longissime a castris procederent et inopinantis opprimerent. et exercebat ea res novos milites, et hostium magna vis excipiebatur;nec iam egredi extra munimenta castellorum audebant. ubi satis ad hunc modum et suorum et hostium animos est expertus, convocari tribunos praefectosque et equites omnis et centuriones iussit.‘tempus’ inquit, ‘quod saepe optastis, venit, quo vobis potestas fieret virtutem vestram ostendendi. adhuc praedonum magis quam bellantium militastis more;nunc iusta pugna hostes cum hostibus conferetis manus; non agros inde populari, sed urbium opes exhaurire licebit.patres nostri, cum in Hispania Carthaginiensium et imperatores [ibi] et exercitus essent, ipsi nullum in ea militem haberent, tamen addi hoc in foedere voluerunt, ut imperii sui Hiberus fluvius esset finis;nunc cum duo praetores, cum consul, cum tres exercitus Romani Hispaniam obtineant, Carthaginiensium decem iam prope annis nemo in his provinciis sit, imperium nobis citra Hiberum amissum est. hocarmis et virtute reciperetis oportet et nationem rebellantem magis temere quam constanter bellantem iugum, quo se exuit, accipere rursus cogatis.’ in hunc modum maxime adhortatus pronuntiat se nocte ad castra hostium ducturum. ita ad corpora curanda dimissi.nocte media, cum auspicio operam dedisset, profectus, ut locum quem vellet, priusquam hostes sentirent, caperet, praeter castra hostium circumducit et prima luce acie instructa sub ipsum vallum tres cohortes mittit.mirantes barbari ab tergo apparuisse Romanum discurrere et ipsi ad arma.interim consul apud suos ‘nusquam nisi in virtute spes est, milites’ inquit, ‘et ego sedulo, ne esset, feci. inter castra nostra et nos medii hostes et ab tergo hostium ager est. quod pulcherrimum, idem tutissimum: in virtute spem positam habere. sub haec cohortes recipi iubet, ut barbaros simulatione fugae eliceret.id, quod crediderat, evenit. pertimuisse et cedere rati Romanos porta erumpunt et, quantum inter castra sua et aciem hostium relictum erat loci, armatis complent.dum trepidant acie instruenda, consul iam paratis ordinatisque omnibus incompositos adgreditur. equites primos ab utroque cornu in pugnam induxit. sed in dextro extemplo pulsi cedentesque trepidi etiam pediti terrorem intulere.quod ubi consul vidit, duas cohortes delectas ab dextro latere hostium circumduci iubet et ab tergo se ostendere, priusquam concurrerent peditum acies.is terror obiectus hosti rem metu Romanorum equitum inclinatam aequavit; tamen adeo turbati erant dextrae alae pedites equitesque, ut quosdam consul manu ipse reprenderit verteritque in hostem.ita et quamdiu missilibus pugnatum est, anceps pugna erat, et iam ab dextra parte, unde terror et fuga coeperat, aegre Romanus restabat;ab sinistro cornu et a fronte urgebantur barbari et cohortes a tergo instantes pavidi respiciebant.ut emissis soliferreis phalaricisque gladios strinxerunt, tum velut redintegrata est pugna. non caecis ictibus procul ex improviso vulnerabantur, sed pede collato tota in virtute ac viribus spes erat.fessos iam suos consul ex secunda acie subsidiariis cohortibus in pugnam inductis accendit.nova acies facta; integri recentibus telis fatigatos adorti hostis primum acri impetu velut cuneo perculerunt, deinde dissipatos in fugam averterunt; effuso per agros cursu castra repetebantur.ubi omnia fuga completa vidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, revehitur et signa proferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet.