nullam aciem ab tergo adortus non turbasset; ceterum ad communem omnium in tali re trepidationem accessit,quod phalanx Macedonum gravis atque immobilis nec circumagere se poterat, nec hoc qui a fronte paulo ante pedem referentes tunc ultro territis instabant patiebantur.ad hoc loco etiam premebantur, quia iugum, ex quo pugnaverant, dum per proclive pulsos insecuntur, tradiderant hosti ad terga sua circumducto. paulisper in medio caesi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam.Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit, ut specularetur, quae in laeva parte suorum fortuna esset; deinde, postquam fugam effusam animadvertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit.Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat,quidnam pararent incertus, paulisper novitate rei constituit signa; deinde, ut accepit hunc morem esse Macedonum tradentium sese, parcere victis in animo habebat.ceterum ab ignaris militibus, omissam ab hoste pugnam et quid imperator vellet,impetus in eos est factus, et primis caesis ceteri in fugam dissipati sunt.rex effuso cursu Tempe petit. ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos, si qui proelio superessent. Romani victores in castra hostium spe praedae irrumpunt; ea magna iam ex parte direpta ab Aetolis inveniunt.caesa eo die octo milia hostium, quinque capta. ex victoribus septingenti ferme ceciderunt.si Valerio qui credat omnium rerum inmodice numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die sunt caesa; capta — ibi modestius mendacium est —quinque milia septingenti, signa militaria ducenta undequinquaginta. Claudius quoque duo et triginta milia hostium caesa scribit, capta quattuor milia et trecentos.nos non minimo potissimum numero credidimus, sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum omnium Romanarum rerum tum praecipue in Graecia gestarum.Philippus conlectis ex fuga, qui variis casibus pugnae dissipati vestigia eius secuti fuerant, missisque Larisam ad commentarios regios comburendos, ne in hostium venirent potestatem, in Macedoniam concessit.Quinctius captivis praedaque venumdatis, partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus, quam regionem petisset rex quidve pararet.caduceator eo regius venit, specie ut indutiae essent, donec tollerentur ad sepulturam, qui in acie cecidissent, re vera ad petendam veniam legatis mittendis. utrumque ab Romano impetratum.adiecta etiam illa vox, bono animo esse regem ut iuberet, quae maxime Aetolos offendit iam tumentis querentisque mutatum victoria imperatorem:ante pugnam omnia magna parvaque communicare cum sociis solitum; nunc omnium expertes consiliorum esse,suo ipsum arbitrio cuncta agere, cum Philippo iam gratiae privatae locum quaerere, ut dura atque aspera belli Aetoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se vertat.et haud dubie decesserat iis aliquantum honoris; sed cur neglegerentur, ignorabant. donis regis inminere credebant invicti ab ea cupiditate animi virum;sed et suscensebat non inmerito Aetolis ob insatiabilem aviditatem praedae et arrogantiam eorum, victoriae gloriam in se rapientium,quae vanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat.ob eas causas multa sedulo, ut viliores levioresque apud omnis essent et viderentur, faciebat.indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso rege constitutum conloquium; cuius priusquam tempus veniret, in consilium advocavit socios;rettulit, quas leges pacis placeret dici. Amynander, Athamanum rex, paucis sententiam absolvit: ita componendam pacem esse, ut Graecia etiam absentibus Romanis satis potens tuendae simul pacis libertatisque esset.Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere, quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia;falli autem eum tota re, si aut Romanis pacem aut Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso; quae utraque proclivia esse, si fortuna uti vellet.ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis convenientem sententiam dixisse.et illos prioribus omnibus conciliis conloquiisque de condicionibus pacis semper, non ut ad internecionem bellaretur,disseruisse, et Romanos praeter vetustissimum morem victis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data.