decem et sex milia militum haec fuere, robur omne virium eius regni. ad hoc duo milia caetratorum, quos peltastas appellant, Thracumque et Illyriorum —Trallis est nomen genti — par numerus, bina milia erant, et mixti ex pluribus gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme et quingenti et duo milia equitum. cum iis copiis rex hostem opperiebatur.Romanis ferme par numerus erat; equitum copiis tantum, quod Aetoli accesserant, superabant.Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum movisset, spem nactus per Timonem, principem civitatis, prodi urbem cum paucis equitum levisque armaturae ad muros successit.ibi adeo frustrata spes est, ut non certamen modo cum erumpentibus, sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subvenissent.et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandae in praesentia conatu abstitit;ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum comperto, quam in regionem venisset, milites per agros dimissos vallum caedere et parare iubet.vallo et Macedones et Graeci usi sunt, sed usum nec ad commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum aptaverunt;nam et maiores et magis ramosas arbores caedebant, quam quas ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante obiectis saepsissent, facilis molitio eorum valli erat.nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et validi rami praebebant, quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuvenes conixi arborem unam evellebant,qua evulsa portae instar extemplo patebat, nec in promptu erat, quod obmolirentur.Romanus leves et bifurcos plerosque et trium aut cum plurimum quattuor ramorum vallos caedit, ut et suspensis ab tergo armis ferat pluris simul apte miles;et ita densos offigunt inplicantque ramis, ut neque quis cuiusque palmae stipes, neque quae cuiusque stipitis palma sit, pervideri possit;et adeo acuti aliusque per alium inmissi rami locum ad inserendam manum non relincunt, ut neque prehendi,quod trahatur, neque trahi, cum inter se innexi rami vinculum in vicem praebeant, possit; et, si evulsus forte est unus, nec loci multum aperit, et alium reponere perfacile est.Quinctius postero die vallum secum ferente milite, ut paratus omni loco castris ponendis esset,progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum, in qua parte Thessaliae hostis esset quidve pararet, misit.circa Larisam erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra.inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme intervallo ab iugo, quod capiendum erat,cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos, qui, quid sibi, quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum esset, consulerent, quieti opperientes.et illo quidem die nullo inito certamine in castra revocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt.magnum utri sque impedimentum ad rem gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis interclusa.itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea regione, et velut ex praedicto ambo Scotusam petierunt, Philippus spe frumentandi inde, Romanus, ut praegressus corrumperet hosti frumenta.per diem totum, quia colles perpetuo iugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina ierunt.Romani ad Eretriam Phthiotici agri, Philippus super amnem Onchestum posuit castra.ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod vocant Scotusae i agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliae terrae posuisset castra, aut hi aut illi, ubi hostis esset, satis compertum habuerunt.tertio die primo nimbus effusus, dein caligo nocti simillima Romanos metu insidiarum tenuit.Philippus maturandi itineris causa,post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit; sed tam densa caligo occaecaverat diem, ut neque signiferi viam nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores vagum velut errore nocturno turbaretur.supergressi tumulos, qui Cynoscephalae vocantur, relicta ibi statione firma peditum equitumque posuerunt castra.Romanus eisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen, ubi hostis esset, decem turmas equitum et mille pedites misit monitos, ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, praecaverent.