igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et, quae Abydi copiae erant, praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit.nec vi tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere, brevi quod peterent habituros,sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret, ab rege impetratam eos libertatem, non per occasionem raptam habere.adversus quae respondebatur, nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non satis aequo animo paterentur.ipse initio veris navibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestris copias traici ab Abydo Chersonesum iussit.cum ad Madytum, Chersonesi urbem, terrestri navalem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis; et iam opera admoventi deditio facta est. idem metus Sestum incolentis aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit.Lysimachiam inde omnibus simul navalibus terrestribus copiis venit. quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis invenisset —ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis —, cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit.itaque omni cura simul est aggressus et tecta muros restituere et partim redimere servientis Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere,partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare;simul, ut Thracum summoveretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae est profectus, partem navalisque omnis socios reliquit in operibus reficiendae urbis.sub hoc tempus et L. Cornelius , missus ab senatu ad dirimenda inter Antiochum Ptolomaeumque reges certamina, Selymbriae substitit,et decem legatorum P. Lentulus a Bargyliis, P. Villius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam petierunt. eodem et ab Selymbria L. Cornelius et ex Thracia paucos post dies Antiochus convenerunt.primus congressus cum legatis et deinceps invitatio benigna et hospitalis fuit; ut de mandatis statuque praesenti Asiae agi coeptum est, animi exasperati sunt.Romani omnia acta eius, ex quo tempore ab Syria classem solvisset, displicere senatui non dissimulabant restituique et Ptolomaeo omnes civitates, quae dicionis eius fuissent, aequum censebant;nam quod ad eas civitates attineret, quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem, averso Philippo in Romanum bellum, intercepisset, id vero ferendum non esse,Romanos per tot annos terra marique tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli praemia habere.sed ut in Asiam adventus eius dissimulari ab Romanis tamquam nihil ad eos pertinens potuerit, quid? quod iam etiam in Europam omnibus navalibus terrestribusque copiis transierit, quantum a bello aperte Romanis indicto abesse? illum quidem, etiam si in Italiam traiciat, negaturum; Romanos autem non expectaturos, ut id posset facere.adversus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam diligenter inquirere, quid regi Antiocho faciundum aut quousque terra marique progrediundum fuerit,ipsos non cogitare Asiam nihil ad se pertinere, nec magis illis inquirendum esse, quid Antiochus in Asia, quam Antiocho, quid in Italia populus Romanus faciat.quod ad Ptolomaeum attineat, cui ademptas civitates querantur, sibi cum Ptolomaeo et amicitiam esse, et id agere, ut brevi etiam adfinitas iungatur.ne ex Philippi quidem adversa fortuna spolia ulla se petisse aut adversus Romanos in Europam traiecisse; sed qua Lysimachi quondam regnum fuerit, quo victo omnia, quae illius fuissent, iure belli Seleuci facta sint, existimare suae dicionis esse.occupatis maioribus suis rerum aliarum cura primo quaedam ex iis Ptolomaeum, inde et Philippum usurpanda aliena possessionis causa tenuisse.Chersonesus quidem et proxima Thraciae, quae circa Lysimachiam sint, quem dubitare, quin Lysimachi fuerint? ad ea recipienda in antiquum ius venisse et Lysimachiam deletam Thracum impetu de integro condere, ut Seleucus filius eam sedem regni habeat.his disceptationibus per dies aliquot habitis rumor sine ullo satis certo auctore allatus de morte Ptolomaei regis, ut nullus exitus inponeretur sermonibus, effecit.nam et dissimulabat pars utraque se audisse, et L. Cornelius , cui legatio ad duos reges, Antiochum Ptolomaeumque, mandata erat, spatium modici temporis ad conveniendum Ptolomaeum petebat,ut, priusquam moveretur aliquid in nova possessione regni, praeveniret in Aegyptum, et Antiochus suam fore Aegyptum, si tum occupasset, censebat.