revocatus praeco, cum unusquisque non audire modo sed videre libertatis suae nuntium averet, iterum pronuntiavit eadem.tum ab certo iam gaudio tantus cum clamore plausus est ortus totiensque repetitus, ut facile appareret nihil omnium bonorum multitudini gratius quam libertatem esse.ludicrum deinde ita raptim peractum est, ut nullius nec animi nec oculi spectaculo intenti essent; adeo unum gaudium praeoccupaverat omnium aliarum sensum voluptatium.ludis vero dimissis cursu prope omnes tendere ad imperatorem Romanum,ut ruente turba in unum adire, contingere dextram cupientium, coronas lemniscosque iacientium haud procul periculo fuerit.sed erat trium ferme et triginta annorum, et cum robur iuventae tum gaudium ex tam insigni gloriae fructu vires suppeditabat.nec praesens tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies gratis et cogitationibus et sermonibus renovata:esse aliquam in terris gentem, quae sua inpensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertatealiorum nec hoc finitimis aut propinquae vicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis praestet,sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum imperium sit, ubique ius, fas, lex potentissima sint. una voce praeconis liberatas omnis Graeciae atque Asiae urbes;hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et virtutis et fortunae ingentis.secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentiumque audivere.primi omnium regis Antiochi vocati legati sunt. iis eadem fere, quae Romae egerant, verba sine fide rerum iactantibus nihil iam perplexe,ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum, ut excederet Asiae urbibus, quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis civitatibus, neu quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnis ubique Graecas urbes.ante omnia denuntiatum, ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret.dimissis regis legatis conventus civitatum gentiumque est haberi coeptus; eoque maturius peragebatur, quod decreta decem legatorum in civitates nominatim pronuntiabantur.Orestis — Macedonum ea gens est —, quod primi ab rege defecissent, leges suae redditae. Magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati.Thessalorum genti praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae dati, Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes, ut ex foedere sibi restituerentur, ad senatum reiecerunt.Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt.Corinthus et Triphylia et Heraea — Peloponnesi et ipsa urbs est —reddita Achaeis. Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant dissentiente Quinctio; ea una res in arbitrium senatus reiecta est; senatus libertatem his civitatibus dedit Carysto adiecta.Pleurato Lychnidus et Parthini dati; Illyriorum utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella, quae per belli tempus Philippo capta ademisset.dimisso conventu decem legati, partiti munia inter se, ad liberandas suae quisque regionis civitates discesserunt,P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephaestiam et Thasum et Thraeciae urbes, P. Villius et L. Terentius ad regem Antiochum, Cn. Cornelius ad Philippum.qui de minoribus rebus editis mandatis percunctatus, si consilium non utile solum sed etiam salutare admittere auribus posset,cum rex gratias quoque se acturum diceret, si quid,quod in rem suam esset, expromeret, magno opere ei suasit, quoniam pacem impetrasset, ad societatem amicitiamque petendam mitteret Romam legatos,ne, si quid Antiochus moveret, expectasse et temporum opportunitates captasse ad rebellandum videri posset.ad Tempe Thessalica Philippus est conventus. qui cum se missurum extemplo legatos respondisset,Cornelius Thermopylas, ubi frequens Graeciae statis diebus esse solet conventus —Pylaicum appellant —, venit; Aetolos praecipue monuit, constanter et fideliter in amicitia populi Romani permanerent.Aetolorum principes alii leniter questi sunt, quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset post victoriam, qui in bello fuisset,alii ferocius incusarunt exprobraruntque non modo vinci sine Aetolis Philippum, sed ne transire quidem in Graeciam Romanos potuisse.adversus ea respondere, ne in altercationem excederet res, cum supersedisset Romanus, omnia eos aequa impetraturos, si Romam misissent, dixit. itaque ex auctoritate eius decreti legati sunt. hunc finem bellum cum Philippo habuit.cum haec in Graecia Macedoniaque et Asia gererentur, Etruriam infestam prope coniuratio servorum fecit.