M. Helvius eam provinciam obtinebat. is litteris senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse,cum Culcha decem et septem oppida, cum Luxinio validas urbes Carmonem et Baldonem, in maritima ora Malacinos Sexetanosque et Baeturiam omnem et quae nondum animos nudaverant ad finitimorum motus consurrectura.his litteris a M. Sergio praetore, cuius iurisdictio inter civis et peregrinos erat, recitatis decreverunt patres, ut comitiis praetorum perfectis, cui praetori provincia Hispania obvenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniae ad senatum referret.sub idem tempus consules Romam venerunt; quibus in aede Bellonae senatum habentibus postulantibusque triumphum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni plebis,ut separatim de triumpho agerent consules, postularunt: communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari merito esset.cum Q. Minucius utrique Italiam provinciam obtigisse diceret, communi animo consilioque se et collegam res gessisse,et C. Cornelius adiceret Boios adversus se transgredientis Padum, ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent, depopulante vicos eorum atque agros collega ad sua tuenda aversos esse,tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri, ut non magis de triumpho eius quam de honore diis inmortalibus habendo dubitari possit;non tamen nec illum nec quemquam alium civem tantum gratia atque opibus valuisse, ut, cum sibi meritum triumphum inpetrasset, collegae eundem honorem inmeritum inpudenter petenti daret.Q. Minucium in Liguribus levia proelia, vix digna dictu, fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse;nominabant etiam tribunos militum, T. Iuventium , Cn. Ligurium legionis quartae: adversa pugna cum multis aliis viris fortibus, civibus ac sociis, cecidisse.oppidorum paucorum ac vicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse.hae inter consules tribunosque altercationes biduum tenuerunt, victique perseverantia tribunorum consules separatim rettulerunt.C. Cornelio omnium consensu decretus triumphus. et Placentini Cremonensesque addiderunt favorem consuli,gratias agentes commemorantesque obsidione sese ab eo liberatos, plerique etiam, cum capti apud hostes essent, servitute exemptos.Q. Minucius temptata tantum relatione, cum adversum omnem senatum videret, in monte Albano se triumphaturum et iure imperii consularis et multorum clarorum virorum exemplo dixit.C. Cornelius de Insubribus Cenomanisque in magistratu triumphavit. multa signa militaria tulit, multa Gallica spolia captivis carpentis transvexit,multi nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam Hamilcarem, ducem Poenorum, fuisse auctores sunt;ceterum magis in se convertit oculos Cremonensium Placentinorumque colonorum turba, pilleatorum currum sequentium.aeris tulit in triumpho ducenta triginta septem milia quingentos, argenti bigati undeoctoginta milia; septuageni aeris militibus divisi, duplex equiti centurionique.Q. Minucius consul de Liguribus Boisque Gallis in monte Albano triumphavit. is triumphus, ut loco et fama rerum gestarum et, quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant, inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme aequabat.pecuniae etiam prope par summa fuit; aeris tralata ducenta quinquaginta quattuor milia, argenti bigati quinquaginta tria milia et ducenti; militibus centurionibusque et equitibus idem in singulos datum, quod dederat collega.secundum triumphum consularia comitia habita. creati consules L. Furius Purpurio et M. Claudius Marcellus .praetores postero die facti Q. Fabius Buteo , Ti. Sempronius Longus , Q. Minucius Thermus , M'. Acilius Glabrio , L. Apustius Fullo , C. Laelius .exitu ferme anni litterae a. T. Quinctio venerunt se signis conlatis cum rege Philippo in Thessalia pugnasse, hostium exercitum fusum fugatumque.hae litterae prius in senatu a M. Sergio praetore, deinde ex auctoritate patrum in contione sunt recitatae et ob res prospere gestas in dies quinque supplicationes decretae.brevi post legati et ab T. Quinctio et ab rege Philippo venerunt. Macedones deducti extra urbem in villam publicam, ibique eis locus et lautia praebita et ad aedem Bellonae senatus datus.ibi haud multa verba facta, cum Macedones, quodcumque senatus censuisset, id regem facturum esse dicerent.decem legati more maiorum, quorum ex consilio T. Quinctius imperator leges pacis Philippo daret, decreti, adiectumque, ut in eo numero legatorum P. Sulpicius et P. Villius essent, qui consules provinciam Macedoniam obtinuissent.