Philippus cum audisset Dardanos transgressos finis ab contemptu concussi tum regni superiora Macedoniae evastare,quamquam toto prope orbe terrarum, undique se suosque exigente fortuna,urgebatur, tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improviso hostes oppressit.magna multitudo hominum in proelio, maior cupidine praedandi palata per agros caesa est. quibus fuga in expedito fuit, ne temptato quidem casu pugnae in finis suos redierunt.ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria movente bellum Philippus est superatus;nam praeterquam quod facilius cum singulis, quam si in unum ambo simul contulissent vires, bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consurrexit.Antiochus cum priore aestate omnibus, quae in Coele Syria sunt, civitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiocheam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis aestivis habuit.omnibus enim regni viribus conixus cum ingentis copias terrestris maritimasque comparasset, principio veris praemissis terra cum exercitu filiis duobus, Ardye ac Mithridate, iussisque Sardibus se opperiri ipse cum classe centum tectarum navium,ad hoc levioribus navigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur,simul per omnem oram Ciliciae Lyciaeque et Cariae temptaturus urbes, quae in dicione Ptolomaei essent, simul Philippum — necdum enim debellatum erat — exercitu navibusque adiuturus.multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque universo nomine Graecorum terra marique ausi sunt,nihil magnificentius, quam quod ea tempestate, non territi tanta mole inminentis belli, legatos ad regem miserunt, ne Chelidonias — promunturium Ciliciae est, inclutum foedere antiquo Atheniensium cum regibus Persarum — superaret: si eo fine non contineret classem copiasque suas,se obviam ituros, non ab odio ullo, sed ne coniungi eum Philippo paterentur et inpedimento esse Romanis liberantibus Graeciam.Coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio — promunturium id quoque Ciliciae est —Selinunte recepto. omnibus his aliisque eius orae castellis aut metu aut voluntate sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium praeter spem clausis portis tenebat eum.ibi legati Rhodiorum auditi. et quamquam ea legatio erat, quae accendere regium animum posset,temperavit irae et legatos se Rhodum missurum respondit iisque mandaturum, ut renovarent vetusta iura cum ea civitate sua maiorumque suorum et vetarent eos pertimescere adventum regis: nihil aut iis aut sociis eorum noxiae futurum fraudive;nam Romanorum amicitiam se non violaturum, argumento et suam recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta responsaque.tum forte legati redierant ab Roma comiter auditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto adhuc adversus Philippum eventu belli.cum haec legati regis in contione Rhodiorum agerent, nuntius venit debellatum ad Cynoscephalas esse. hoc nuntio accepto Rhodii dempto metu a Philippo omiserunt consilium obviam eundi classe Antiocho;illam alteram curam non omiserunt tuendae libertatis civitatum sociarum Ptolomaei, quibus bellum ab Antiocho imminebat.nam alias auxiliis iuverunt, alias providendo ac praemonendo conatus hostis, causaque libertatis fuerunt Cauniis, Myndiis, Halicarnassensibus Samiisque.non operae est persequi, ut quaeque acta in his locis sint, cum ad ea, quae propria Romani belli sunt, vix sufficiam.eodem tempore Attalus rex aeger ab Thebis Pergamum advectus moritur altero et septuagesimo anno, cum quattuor et quadraginta annos regnasset.huic viro praeter divitias nihil ad spem regni fortuna dederat. iis simul prudenter, simul magnifice utendo effecit, primum ut sibi, deinde ut aliis non indignus videretur regno.victis deinde proelio uno Gallis, quae tum gens recenti adventu terribilior Asiae erat, regium adscivit nomen, cuius magnitudini semper animum aequavit.summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori ac liberis —quattuor superstites habuit —, mitis ac munificus amicis fuit; regnum adeo stabile ac firmum reliquit, ut ad tertiam stirpem possessio eius descenderit.cum hic status rerum in Asia Graeciaque et Macedonia esset, vixdum terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum.