Leucadia nunc insula est, vadoso freto, quod perfossum manu est, ab Acarnania divisa; tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens Acarnaniae;quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae haud amplius centum et viginti. in iis angustiis Leucas posita est, colli adplicata verso in orientem et Acarnaniam;ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo Leucadia ab Acarnania dividitur. inde terra marique expugnabilis est; nam et vada sunt stagno similiora quam mari, et campus terrenus omnis operique facilis.itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri. sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi.die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere, quae patefacta ruinis erant, proelia inpigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari;diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent, ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent.eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt.interim et scalis capta multis locis moenia, et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem;iamque ipse legatus magno agmine circumvenerat pugnantes. tum pars in medio caesi, pars armis abiectis dediderunt sese victori.et post dies paucos audito proelio, quo ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes Acarnaniae populi in dicionem legati venerunt.iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad vindicandam a Philippo continentis regionem — Peraeam vocant —possessam a maioribus suis, Pausistratum praetorem cum octingentis Achaeis peditibus, mille et octingentis fere armatis, ex vario genere auxiliorum collectis, miserunt;Galli et Pisuetae et Nisuetae et Tamiani et Arei ex Africa et Laudiceni ex Asia erant.cum iis copiis Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum, ignaris regiis, qui Therae erant, occupavit.in tempore et ad id ipsum excitum auxilium, mille Achaei pedites cum centum equitibus supervenerunt; Theoxenus iis praeerat.Dinocrates, regius praefectus, reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba movet, inde ad alterum castellum, item Stratonicensis agri — Astragon vocant —; omnibusque [ex] praesidiis,quae multifariam disiecta erant, devocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit.nec Rhodii pugnam detractaverunt. ita castris in propinquo locatis extemplo in aciem descensum est.Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, laevo Agrianas locat, in medium accipit contractos ex castellorum — Cares maxime erant — praesidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxiliares Thracumque.Rhodii Achaeos dextro cornu, sinistro mercennarios milites, lectam peditum manum, habuere, medios mixta ex pluribus gentibus auxilia,equites levisque armaturae quod erat cornibus circumiectum.eo die steterunt tantum acies utraque super ripam torrentis, qui tenui tum aqua interfluebat, paucisque telis emissis in castra receperunt sese. postero die eodem ordine instructi maius aliquanto proelium quam pro numero edidere pugnantium.neque enim plus terna milia peditum fuere et centeni ferme equites;ceterum non numero tantum nec armorum genere, sed animis quoque paribus et aequa spe pugnarunt.Achaei primi torrente superato in Agrianas impetum fecerunt; deinde tota prope cursu transgressa amnem acies est. diu anceps pugna stetit.numero Achaei, mille ipsi, quadringentos loco pepulere; inclinato deinde laevo cornu in dextrum omnes conisi.Macedones, usque dum ordines et veluti stipata phalanx constabat, moveri nequiverunt;postquam laevo latere nudato circumagere hastas in venientem ex transverso hostem conati sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt, terga deinde vertunt, postremo abiectis armis in praecipitem fugam effunduntur.Bargylias petentes fugerunt; eodem et Dinocrates perfugit. Rhodii quantum diei superfuit secuti receperunt sese in castra. satis constat, si confestim victores Stratoniceam petissent, recipi eam urbem sine certamine potuisse.praetermissa eius rei occasio est, dum in castellis vicisque recipiendis Peraeae tempus teritur.interim animi eorum, qui Stratoniceam praesidio obtinebant, confirmati sunt. mox et Dinocrates cum iis, quae proelio superfuerant, copiis intravit muros.nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit. haec in Thessalia, haec in Achaia, haec in Asia per eosdem dies ferme gesta.