omittere se Carthaginienses; cum Philippo ipso quotiens ventum in conloquium? nec umquam, ut cederet regno, actum esse. an, quia victus proelio foret, inexpiabile bellum factum?cum armato hoste infestis animis concurri debere; adversus victos mitissimum quemque animum maximum habere.libertati Graeciae videri graves Macedonum reges; si regnum gensque tollatur, Thracas, Illyrios, Gallos deinde, gentes feras et indomitas, in Macedoniam se et in Graeciam effusuras.ne proxima quaeque amoliendo maioribus gravioribusque aditum ad se facerent.interfanti deinde Phaeneae, praetori Aetolorum, testificantique, si elapsus eo tempore Philippus foret, mox gravius eum rebellaturum, ‘desistite tumultuari’inquit, ‘ubi consultandum est. non iis condicionibus inligabitur rex, ut movere bellum possit.’hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces, quae ferunt in Tempe —is datus erat locus conloquio —, venit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium.ibi Philippus perquam prudenter iis, sine quibus pax impetrari non poterat, sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur,quae priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent, omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit.quamquam vel inimicissimis omnibus praeclusisse vocem videbatur, Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus ‘quid? nobis’ inquit, ‘Philippe, reddisne tandem Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?’ cum Philippus nihil morari diceret, quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos orta est de Thebis;nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris rebus, exercitu ab se admoto, vocati in amicitiam, cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanae praeposuissent;Phaeneas et pro societate belli, quae ante bellum habuissent, restitui Aetolis aecum censebat et ita in foedere primo cautum esse,ut belli praeda rerum, quae ferri agique possent, Romanos, ager urbesque captae Aetolos sequerentur.‘vos’ inquit ‘ipsi’ Quinctius ‘societatis istius leges rupistis, quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis.quae si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret; Thessaliae civitates sua voluntate in dicionem nostram venerunt.’haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis non in praesentia modo gravia auditu, sed mox etiam belli causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt.cum Philippo ita convenit, ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam mitteret legatos;ad eam rem quattuor mensum indutiae essent. si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est. causa Romano imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandae pacis, quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.eodem tempore atque, ut quidam tradidere, eodem die ad Corinthum Achaei ducem regium Androsthenem iusto proelio fuderunt.eam urbem pro arce habiturus Philippus adversus Graeciae civitates et principes inde evocatos per speciem conloquendi, quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent, retinuerat pro obsidibus,et praeter quingentos Macedonas mixtosque ex omni genere auxiliorum octingentos, quot iam ante ibi fuerant,mille Macedonum eo miserat et mille ac ducentos Illyrios Thracasque et Cretenses, qui in utraque parte militabant, octingentos.his additi Boeoti Thessalique et Acarnanes mille, scutati omnes, et septingenti ex ipsorum Corinthiorum iuventute, impleta ut essent sex milia armatorum, fiduciam Androstheni fecerunt acie decernendi.Nicostratus, praetor Achaeorum, Sicyone erat cum duobus milibus peditum, centum equitibus, sed imparem se et numero et genere militum cernens moenibus non excedebat.regiae copiae peditum equitumque vagae Pellenensem et Phliasium et Cleonaeum agrum depopulabantur;postremo exprobrantes metum hosti in finis Sicyoniorum transcendebant; navibus etiam circumvecti omnem oram Achaiae vastabant.cum id effusius hostes et, ut fit ab nimia fiducia, neglegentius etiam facerent, Nicostratus spem nactus necopinantes eos adgrediendi circa finitimas civitates nuntium occultum mittit,quo die et quot ex quaque civitate armati ad Apelaurum — Stymphaliae terrae is locus est —convenirent. omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus, quid pararet, pervenit.erant autem cum eo quinque milia peditum, ex quibus armaturae levis, et trecenti equites. cum iis copiis, dimissis qui specularentur, quam in partem hostes effunderent sese, opperiebatur.