cum ab senatu impetrasset, privatus urbem ingrediens mille ducenta pondo argenti, triginta pondo ferme auri in aerarium tulit.eodem anno Cn. Baebius Tamphilus , qui ab C. Aurelio , consule anni prioris, provinciam Galliam acceperat, temere ingressus Gallorum Insubrum finis prope cum toto exercitu est circumventus:supra sex milia et septingentos milites amisit; tanta ex eo bello, quod iam timeri desierat, clades accepta est.ea res L. Lentulum consulem ab urbe excivit. qui ut in provinciam venit plenam tumultus, trepido exercitu accepto praetorem multis probris increpitum provincia decedere atque abire Romam iussit.neque ipse consul memorabile quicquam gessit, comitiorum causa Romam revocatus; quae ipsa per M. Fulvium et M'. Curium tribunos plebis impediebantur,quod T. Quinctium Flamininum consulatum ex quaestura petere non patiebantur:iam aedilitatem praeturamque fastidiri, nec per honorum gradus, documentum sui dantis, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare.res ex campestri certamine in senatum pervenit. patres censuerunt, qui honorem, quem sibi capere per leges liceret, peteret, in eo populo creandi, quem velit, potestatem fieri aequum esse.in auctoritate patrum fuere tribuni. creati consules Sex. Aelius Paetus et T. Quinctius Flamininus .inde praetorum comitia habita. creati L. Cornelius Merula , M. Claudius Marcellus , M. Porcius Cato , C. Helvius , qui aediles plebis fuerant. ab iis ludi plebeii instaurati; et epulum Iovis fuit ludorum causa.et ab aedilibus curulibus C. Valerio Flacco , flamine Diali, et C. Cornelio Cethego ludi Romani magno apparatu facti.Ser. et C. Sulpicii Galbae pontifices eo anno mortui sunt; in eorum locum M. Aemilius Lepidus et Cn. Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.sex. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus magistratu inito senatum in Capitolio cum habuissent, decreverunt patres, ut provincias Macedoniam atque Italiam consules compararent inter se sortirenturve;utri eorum Macedonia evenisset, in supplementum legionum tria milia militum Romanorum scriberet et trecentos equites, item sociorum Latini nominis quinque milia peditum, quingentos equites.alteri consuli novus omnis exercitus decretus. L. Lentulo , prioris anni consuli, prorogatum imperium, vetitusque aut ipse provincia decedere prius aut veterem deducere exercitum, quam cum legionibus novis consul venisset.sortiti consules provincias; Aelio Italia, Quinctio Macedonia evenit.praetores L. Cornelius Merula urbanam, M. Claudius Siciliam, M. Porcius Sardiniam, C. Helvius Galliam est sortitus.dilectus inde haberi est coeptus; nam praeter consulares exercitus praetoribus quoque iussi scribere milites erant,Marcello in Siciliam quattuor milia peditum socium et Latini nominis et trecentos equites, Catoni in Sardiniam ex eodem genere militum duo milia peditum,ducentos equites, ita ut ii praetores ambo, cum in provincias venissent, veteres dimitterent pedites equitesque.Attali deinde regis legatos in senatum consules introduxerunt. ii regem classe sua copiisque omnibus terra marique rem Romanam iuvare quaeque imperarent Romani consules, impigre atque oboedienter ad eam diem fecisse cum exposuissent, vereri dixerunt, ne id praestare ei per Antiochum regem ultra non liceret;vacuum namque praesidiis navalibus terrestribusque regnum Attali Antiochum invasisse.itaque Attalum orare patres conscriptos, si sua classi suaque opera uti ad Macedonicum bellum vellent, mitterent ipsi praesidium ad regnum eius tutandum; si id nollent, ipsum ad sua defendenda cum classe ac reliquis copiis redire paterentur.senatus legatis ita responderi iussit: quod rex Attalus classe copiisque aliis duces Romanos iuvisset, id gratum senatui esse;auxilia nec ipsos missuros Attalo adversus Antiochum, socium et amicum populi Romani, nec Attali auxilia retenturos ultra, quam regi commodum esset;semper populum Romanum alienis rebus arbitrio alieno usum; et principium et finem in potestatem ipsorum, qui ope sua velint adiutos Romanos, esse;legatos ad Antiochum missuros, qui nuntient Attali naviumque eius et militum opera adversus Philippum communem hostem uti populum Romanum;gratum eum facturum senatui, si regno Attali abstineat belloque absistat; aequum esse socios et amicos populi Romani reges inter se quoque ipsos pacem servare.consulem T. Quinctium ita habito dilectu, ut eos fere legeret, qui in Hispania aut Africa meruissent, spectatae virtutis milites, properantem in provinciam prodigia nuntiata atque eorum procuratio Romae tenuerunt.