litterae consulum amborum de rebus in Gallia prospere gestis sub idem tempus Romam adlatae. M. Sergius praetor urbanus in senatu eas, deinde ex auctoritate patrum ad populum recitavit. supplicatio in quadriduum decreta.hiems iam eo tempore erat, et, cum T. Quinctius capta Elatia in Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio orta est.factio una Aetolos, qui propiores erant, altera Romanos accersebat.Aetoli priores venerunt; sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque in adventum eius tenuit urbem.arcem regium tenebat praesidium, neque, ut decederent inde, aut Opuntiorum minis aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt.mora, cur non extemplo oppugnarentur, ea fuit, quod caduceator ab rege venerat locum ac tempus petens colloquio.id gravate regi concessum est, non quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim condicionibus confectum videri bellum;necdum enim sciebat, utrum successor sibi alter ex novis consulibus mitteretur, an, quod summa vi ut tenderent amicis et propinquis mandaverat, imperium prorogaretur;aptum autem fore colloquium credebat, ut sibi liberum esset vel ad bellum manenti vel ad pacem decedenti rem inclinare.in sinu Maliaco prope Nicaeam litus elegere. eo rex ab Demetriade cum quinque lembis et una nave rostrata venit.erant cum eo principes Macedonum et Achaeorum exul, vir insignis, Cycliadas.cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus, Attali legatus, et Agesimbrotus, praefectus Rhodiae classis, et Phaeneas, princeps Aetolorum, et Achaei duo, Aristaenus et Xenophon.inter hos Romanus ad extremum litus progressus, cum rex in proram navis in ancoris stantis processisset, ‘commodius’ inquit, ‘si in terram egrediaris, ex propinquo dicamus in vicem audiamusque’. cum rex facturum se id negaret, ‘quem tandem’ inquit Quinctius ‘times?’ad hoc ille superbo et regio animo: ‘neminem equidem timeo praeter deos immortalis; non omnium autem credo fidei, quos circa te video, atque omnium minime Aetolis’. ‘istuc quidem’ ait Romanus ‘par omnibus periculum est, qui cum hoste ad colloquium congrediuntur, si nulla fides sit.’ ‘non tamen’ inquit, ‘ T. Quincti , par perfidiae praemium est, si fraude agatur, Philippus et Phaeneas; neque enim aeque difficulter Aetoli praetorem alium ac Macedones regem in meum locum substituant.’ secundum haec silentium fuit,cum Romanus eum aecum censeret priorem dicere, qui petisset colloquium, rex eius esse priorem orationem, qui daret pacis leges, non qui acciperet; tum Romanus:simplicem suam orationem esse; ea enim se dicturum, quae ni fiant, nulla sit pacis condicio.deducenda ex omnibus Graeciae civitatibus regi praesidia esse, captivos et transfugas sociis populi Romani reddendos, restituenda Romanis ea Illyrici loca, quae post pacem in Epiro factam occupasset,Ptolomaeo Aegypti regi reddendas urbes, quas post Philopatoris Ptolomaei mortem occupavisset. suas populique Romani condiciones has esse; ceterum et socium audiri postulata verum esse.Attali regis legatus naves captivosque, quae ad Chium navali proelio capta essent, et Nicephorium Venerisque templum, quae spoliasset evastassetque, pro incorruptis restitui;Rhodii Peraeam —regio est continentis adversus insulam, vetustae eorum dicionis —repetebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo,et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari omnia Asiae emporia portusque.Achaei Corinthum et Argos repetebant. praetor Aetolorum Phaeneas cum eadem fere, quae Romani, ut Graecia decederetur, postulasset, redderenturque Aetolis urbes, quae quondam iuris ac dicionis eorum fuissent,excepit orationem eius princeps Aetolorum Alexander, vir ut inter Aetolos facundus.iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo colloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet. nec de pace cum fide Philippum agere nec bella vera virtute umquam gessisse.in colloquiis insidiari et captare; in bello non congredi aequo campo neque signis collatis dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes et vincentium praemia victum corrumpere.at non antiquos Macedonum reges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent, quo opulentius haberent imperium.nam de quorum possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter bellum relinquere, quod consilium esse?pluris pluris priore anno sociorum urbes in Thessalia evastasse Philippum quam omnes, qui umquam hostes Thessaliae fuerint.