ii cum coniurationem fecissent, missis ex eo numero, primum qui in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios servitia sollicitarent, satis iam omnibus praeparatis, ludis, qui Setiae prope diem futuri erant, spectaculo intentum populum adgredi statuerant;Setia per caedem et repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare servitia. huius rei tam foedae indicium Romam ad L. Cornelium Lentulum praetorem urbanum delatum est.servi duo ante lucem ad eum venerunt atque ordine omnia, quae facta futuraque erant exposuerunt.quibus domi custodiri iussis, praetor senatu vocato edoctoque, quae iudices adferrent, proficisci ad eam coniurationem quaerendam atque opprimendam iussus,cum quinque legatis profectus obvios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat.hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme hominum armatis Setiam omnibus, quo pergeret, ignaris venit.ibi raptim principibus coniurationis comprehensis fuga servorum ex oppido facta est. dimissis deinde per agros, qui vestigarent . egregia duorum opera servorum indicum et unius liberi fuit.ei centum milia gravis aeris dari patres iusserunt, servis vicena quina milia aeris et libertatem; pretium eorum ex aerario solutum est dominis.haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est servitia Praeneste occupatura.eo L. Cornelius praetor profectus de quingentis fere hominibus, qui in ea noxa erant, supplicium sumpsit. in timore civitas fuit obsides captivosque Poenorum ea moliri.itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi,et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere, quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset.eadem aestate equites ducenti et elephanti decem et tritici modium ducenta milia ab rege Masinissa ad exercitum, qui in Graecia erat, pervenerunt. item ex Sicilia Sardiniaque magni commeatus et vestimenta exercitui missa.Siciliam M. Marcellus , Sardiniam M. Porcius Cato obtinebat, sanctus et innocens, asperior tamen in faenore coercendo habitus;fugatique ex insula faeneratores et sumptus, quos in cultum praetorum socii facere soliti erant, circumcisi aut sublati.sex. Aelius consul, ex Gallia comitiorum causa Romam cum redisset, creavit consules C. Cornelium Cethegum et Q. Minucium Rufum .biduo post praetorum comitia habita. sex praetores illo anno primum creati crescentibus iam provinciis et latius patescente imperio;creati autem hi: L. Manlius Volso, C. Sempronius Tuditanus , M. Sergius Silus , M. Helvius , M. Minucius Rufus . L. Atilius —Sempronius et Helvius ex iis aediles plebis erant—; curules aediles Q. Minucius Thermus et Ti. Sempronius Longus .ludi Romani eo anno quater instaurati.C. Cornelio et Q. Minucio consulibus, omnium primum de provinciis consulum praetorumque actum.prius de praetoribus transacta res, quae transigi sorte poterat. urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam Atilius, Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem, Helvius ulteriorem est sortitus.consulibus Italiam Macedoniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q. Fulvius tribuni plebis impedimento erant, quod longinqua provincia Macedonia esset,neque ulla alia res maius bello impedimentum ad eam diem fuisset, quam quod vixdum inchoatis rebus in ipso conatu gerendi belli prior consul revocaretur.quartum iam annum esse ab decreto Macedonico bello. quaerendo regem et exercitum eius Sulpicium maiorem partem anni absumpsisse. Villium congredientem cum hoste infecta re revocatum.Quinctium rebus divinis Romae maiorem partem anni retentum ita gessisse tamen res, ut, si aut maturius in provinciam venisset, aut hiems magis sera fuisset, potuerit debellare;nunc prope in hiberna profectum ita comparare dici bellum, ut, nisi successor impediat, perfecturus aestate proxima videatur.his orationibus pervicerunt, ut consules in senatus auctoritate fore dicerent se, si idem tribuni plebis facerent. permittentibus utrisque liberam consultationem patres consulibus ambobus Italiam provinciam decreverunt,T. Quinctio prorogarunt imperium, donec successor ex senatus consulto venisset. consulibus binae legiones decretae et ut bellum cum Gallis Cisalpinis, qui defecissent a populo Romano, gererent.